Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

164 
THEORIA MOTUS CORPORUM COELESTIUM. LIBER II. SECTIO I. 
inter valores istarum functionum systemati x — £, y = vj respondentes, eosque 
qui ex x — a, y = b prodeunt, ad ordinem quasi altiorem referri posse, quam 
differentias i; —a, tj —6; at valores illi sunt X' = £, Y' — y], hi vero X'= 
a-\-A, Y' = b-\- B, unde sequitur, a -|- A, b -f- B esse valores multo exactiores 
ipsarum x, y, quam a, b. Quibus si hypothesis secunda superstruitur, persaepe 
aequationibus X = 0, Y = 0 tam exacte iam satisfit, ut ulterius progredi haud 
opus sit; sin secus, eodem modo ex hypothesi secunda tertia formabitur fa 
ciendo a" — a'-\-A' — a-\-A-\-A\ b" — b'-\- B' — b-\-B-\- B\ unde tandem, si 
nondum satis praecisa reperitur, quarta ad normam art. 120 elicietur. 
123. 
In praec. supposuimus, valores approximatos incognitarum x, y alicunde 
iam haberi. Quoties quidem totius orbitae dimensiones approximatae in po 
testate sunt (ex aliis forte observationibus per calculos anteriores deductae 
iamque per novas corrigendae), conditioni illi absque difficultate satisfieri po 
terit, quamcunque significationem incognitis tribuamus. Contra in determina 
tione prima orbitae penitus adhuc ignotae (quae est problema longe difficilli 
mum) neutiquam indifferens est, quasnam incognitas adhibeamus; arte potius 
talique modo eligendae sunt, ut valores approximatos ex ipsius problematis 
natura haurire liceat. Quod exoptatissime succedit, quoties tres observationes 
ad orbitae investigationem adhibitae motum heliocentricum corporis coelestis 
non nimis magnum complectuntur. Huiusmodi itaque observationes ad deter 
minationem primam semper adhibendae sunt, quam dein per observationes 
magis ab invicem remotas ad lubitum corrigere conveniet. Nullo enim ne 
gotio perspicitur, observationum errores inevitabiles calculum eo magis tur 
bare, quo propiores observationes adhibeantur. Hinc colligitur, observationes 
ad determinationem primam haud temere eligendas, sed cavendum esse, prima 
ne sint nimis sibi invicem vicinae, dein vero etiam ne nimis ab invicem distent: 
in primo enim casu calculus elementorum observationibus satisfacientium ex 
peditissime quidem absolveretur, sed his elementis ipsis parum fidendum foret, 
quinimo erroribus tam enormiter depravata evadere possent, ut ne approxima- 
tionis quidem vice fungi valerent; in casu altero vero artificiis, quibus ad de 
terminationem approximatam incognitarum utendum est, destitueremur, neque
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.