166
THEORIA MOTUS CORPORUM COELESTIUM. LIBER II. SECTIO I.
Haecce methodus plerisque post explicandis eo nomine praeferenda est,
quod applicationem maxime generalem patitur. Excipere oportet casum, ubi
duae observationes extremae motum heliocentricum 180 vel 360 vel 540 etc.
graduum complectuntur; tunc enim positio plani orbitae e duobus locis helio-
centricis determinari nequit (art. 110). Perinde methodum applicare haud con
veniet, quoties motus heliocentricus inter duas observationes extremas per
parum differt ab 180° vel 360° etc., quoniam in hoc casu determinatio positio
nis orbitae accurata obtineri nequit, sive potius, quoniam variationes levissi
mae in valoribus suppositis incognitarum tantas variationes in positione or
bitae et proin etiam in valoribus ipsarum X, Y producerent, ut hae illis non
amplius proportionales censeri possent. Verumtamen remedium hic praesto
est; scilicet in tali casu non proficiscemur a duabus observationibus extremis,
sed a prima et media, vel a media et ultima, adeoque pro X, Y accipiemus
differentias inter computum et observationem in loco tertio vel primo. Quodsi
autem tum locus secundus a primo tum tertius a secundo propemodum 180
gradibus distarent, incommodum illud hoc modo tollere non liceret; sed prae
stat, huiusmodi observationes, e quibus per rei naturam determinatio accurata
situs orbitae erui omnino nequit, ad calculum elementorum haud adhibere.
Praeterea haec methodus eo quoque se commendat, quod nullo negotio
aestimari potest, quantas variationes elementa patiantur, si manentibus locis
extremis medius paullulum mutetur: hoc itaque modo iudicium ferri poterit
qualecunque de gradu praecisionis elementis inventis tribuendae.
125.
Levi mutatione applicata e methodo praecedente secundam eliciemus. A
distantiis in duabus observationibus profecti, perinde ut in illa, cuncta ele
menta determinabimus; ex his vero non locum geocentricum pro observatione
tertia computabimus, sed tantummodo usque ad locum heliocentricum in or
bita progrediemur ; ex altera parte eundem locum heliocentricum per problema
in artt. 74, 75 tractatum e loco geocentrico observato atque situ plani orbitae
derivabimus ; hae duae determinationes inter se differentes (nisi forte valores
veri ipsarum x, y suppositi fuerint) ipsas X, Y nobis suppeditabunt, accepta .
pro X differentia inter duos valores longitudinis in orbita, atque pro Y dif-