Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

DETERMINATIO ORBITAE E TRIBUS OBSERVATIONIBUS COMPLETIS. 
191 
patetque, si valores quantitatum P, Q, quibus totus hucusque calculus super 
structus erat, ipsi veri fuerint, evadere debere P' = P, Q' = Q. Vice versa 
facile perspicitur, si prodeat P' — P, Q' = Q, duplicem elementorum calculum, 
si utrimque ad finem perducatur, numeros prorsus aequales suppeditaturum 
esse, per quos itaque omnes tres observationes exacte repraesentabuntur, adeo- 
que problemati ex asse satisfiet. Quoties autem non fit P' = P, Q' — Q, ac 
cipientur P'—P, Q — Q pro X et F, siquidem P et Q pro x et y acceptae fue 
rint : adhuc magis commodum erit statuere log P == x, log Q — y, log P'— log P 
= X, log Q'—log Q = F. Dein calculus cum aliis valoribus ipsarum o?, y re 
petendus erit. 
147. 
Proprie quidem etiam hic, sicuti in decem methodis supra traditis, arbi 
trarium esset, quosnam valores novos pro x et y in hypothesi secunda suppo 
namus, si modo conditionibus generalibus supra explicatis non adversentur: 
attamen quum manifesto pro lucro magno habendum sit, si statim a valoribus 
magis exactis proficisci liceat, in methodo hacce parum prudenter ageres, si 
valores secundos temere quasi adoptares, quum ex ipsa rei natura facile per- 
spiciatur, si valores primi ipsarum P, Q levibus erroribus affecti fuerint, ipsas 
P', Q' valores multo exactiores exhibituras esse, siquidem motus heliocentri- 
cus fuerit modicus. Quamobrem semper ipsas P', Q' pro valoribus secundis 
ipsarum P, Q adoptabimus, sive logP', log Q' pro valoribus secundis ipsarum 
x, y, si log P, log Q primos designare suppositi sint. 
lam in hac hypothesi secunda, ubi omnes operationes praeliminares per 
formulas 1 — 20 exhibitae invariatae retinendae sunt, calculus prorsus simili 
modo repetetur. Primo scilicet determinabitur angulus to; dein z 9 r\ 
4, r, Cr", f\ f\ fE differentia plus minusve considerabili inter valores novos 
harum quantitatum atque primos facile aestimabitur, utrum operae pretium sit, 
necne, correctionem quoque temporum propter aberrationem denuo computare: 
in casu posteriori temporum intervalla, adeoque etiam quantitates 6 et 6", eae 
dem manebunt ut ante. Denique ex f\ r\ r"; f", r, r' temporumque intervallis 
eruentur 7], r\ atque hinc valores novi ipsarum P', Q\ qui plerumque ab iis, 
quos hypothesis prima suppeditaverat, multo minus different, quam hi ipsi a 
valoribus primis ipsarum P, Q. Valores secundi ipsarum X, F itaque multo
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.