Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

LIBER PRIMUS. 
RELATIONES GENERALES INTER QUANTITATES 
PER QUAS CORPORUM COELESTIUM MOTUS CIRCA SOLEM 
DEFINIUNTUR. 
SECTIO PRIMA. 
Relationes ad locum simplicem in orhita spectantes. 
1. 
Corporum, coelestium motus in hoc opere eatenus tantum considerabimus, 
quatenus a Solis vi attractiva gubernantur. Excluduntur itaque ab instituto 
nostro omnes planetae secundarii, excluduntur perturbationes, quas primarii in 
se invicem exercent, excluditur omnis motus rotatorius. Corpora mota ipsa 
ut puncta mathematica spectamus, motusque omnes ad normam legum sequen 
tium fieri supponimus, quae igitur pro basi omnium disquisitionum in hoc 
opere sunt habendae. 
I. Motus cuiusvis corporis coelestis perpetuo fit in eodem plano, in quo 
simul centrum Solis est situm. 
II. Traiectoria a corpore descripta est sectio conica focum in centro 
Solis habens, 
ITT. Motus in ista traiectoria fit ita, ut areae spatiorum in diversis tem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.