78
THEORIA MOTUS CORPORUM COELESTIUM. LIBER I. SECTIO II.
IV. Vel ex notis variationibus differentialibus partium trianguli plani,
vel aeque facile e formulis art. 62 sequentes aequationes differentiales deri
vantur :
d ¡3 -f- co ^~ (tang p — cos (X — l) tang b) d r\
ubi partes quae continent dr', dA' per 206265" sunt multiplicandae, vel reli
quae per 206265" dividendae, si mutationes angulorum in minutis secundis ex
primuntur.
V. Problema inversum, scilicet determinatio loci heliocentrici e geocén
trico, problemati supra evoluto prorsus analogum est, quamobrem superfluum
foret, illi amplius inhaerere. Omnes enim formulae art. 62 etiam pro illo
problemate valent, si modo, omnibus quantitatibus quae ad locum corporis
coelestis heliocentricum spectant cum analogis iis quae ad geocentricum refe
runtur permutatis, pro L, B resp. substituitur Jb + 180 0 , — B, sive quod idem
est pro loco heliocéntrico terrae geocentricus Solis accipitur.
65.
Etiamsi in eo casu, ubi ex elementis datis paucissimi tantum loci geocen
trici sunt determinandi, omnia artificia supra tradita, per quae ab anomalia
excentrica statim ad longitudinem et latitudinem geocentricam, vel adeo ad
rectascensionem et declinationem, transire licet, in usum vocare vix operae
pretium sit, quoniam compendia inde demanantia a multitudine quantitatum
auxiliarium antea computandarum absorberentur: semper tamen contractio re
ductionis ad eclipticam cum calculo longitudinis et latitudinis geocentricae
lucrum haud spernendum praestabit. Si enim pro plano coordinatarum z assu
mitur ipsa ecliptica, poli autem planorum coordinatarum ¿r, y collocantur in
longitudine Ü, 90°-|-&, coordinatae facillime absque ulla quantitatum auxilia
rium necessitate determinantur. Habetur scilicet