4
PRAEFATIO.
ellipsem esse pronunciaverat, in qua areae circa Solem, focum alterum ellipsis
occupantem, uniformiter describantur, et quidem ita, ut tempora revolutionum
in ellipsibus diversis sint in ratione sesquialtera semiaxium maiorum. Contra
Newton, principio gravitatici!is universalis posito, a priori demonstravit, cor
pora omnia a Solis vi attractiva gubernata in sectionibus conicis moveri debere,
quarum quidem speciem unam, ellipses puta, planetae nobis exhibeant, dum
species reliquae, parabolae et hyperbolae, pro aeque possibilibus haberi debeant,
modo adsint corpora Solis vi velocitate debita occurrentia; Solem semper
focum alterum sectionis conicae tenere; areas, quas corpus idem temporibus
diversis circa Solem describat, his temporibus proportionales, areas denique a
corporibus diversis, temporibus aequalibus, circa Solem descriptas, esse in
ratione subduplicata semiparametrorum orbitarum : postrema harum legum, in
motu elliptico cum ultima Keplerì lege identica, ad motum parabolicum
hyperbolicumque patet, ad quos haecce applicari nequit, revolutionibus de
ficientibus. lam filum repertum, quo ducente labyrinthum motuum cometarum
antea inaccessum ingredi licuit. Quod tam feliciter successit, ut omnium
cometarum motibus, qui quidem accurate observati essent, explicandis sufficeret
unica hypothesis, orbitas parabolas esse. Ita systema gravitationis universalis
novos analysi triumphos eosque splendidissimos paraverat; cometaeque usque
ad illum diem semper indomiti, vel si devicti videbantur mox seditiosi et
rebelles, frena sibi iniici passi, atque ex hostibus hospites redditi, iter suum
in tramitibus a calculo delineatis prosequuti sunt, iisdem quibus planetae le
gibus aeternis religiose obtemperantes.
lam in determinandis cometarum orbitis parabolicis ex observationibus
difficultates suboriebantur longe maiores, quam in determinandis orbitis ellip
ticis planetarum, inde potissimum, quod cometae per brevius temporis inter
vallum visi delectum observationum ad haec vel illa imprimis commodarum
non concedebant, sed iis uti geometram cogebant, quas fors obtulerat, ita ut