PRAEFATIO*
pro difficiliori habendus est, quam determinatio orbitae parabólica#. Silentio
quidem praeterire non possumus, astrónomos etiam in nonnullis aliis cometis
per tempus aliquanto longius observatis determinationem aberrationis a para
bola tentavisse: attamen omnes methodi ad hunc finem propositae vel adhibitae,
innituntur suppositioni, discrepantiam a parabola haud considerabilem esse,
quo pacto in illis tentaminibus ipsa parabola antea iam computata cognitionem
approximatam singulorum elementorum (praeter axem maiorem vel tempus
revolutionis inde pendens) iam subministravit, levibus tantum mutationibus
corrigendam. Praeterea fatendum est, omnia ista tentamina vix unquam ali
quid certi decidere valuisse, si forte cometam anni 1770 excipias.
Quamprimum motum planetae novi anno 178 1 detecti cum hypothesi
parabólica conciliari non posse cognitum est, astronomi orbitam circularem
illi adaptare inchoaverunt, quod negotium per calculum perfacilem ac sim
plicem absolvitur. Fausta quadam fortuna orbita huius planetae mediocriter
tantum excéntrica erat, quo pacto elementa per suppositionem illam eruta
saltem approximationem qualemcunque suppeditabant, cui dein determina
tionem elementorum ellipticorum superstruere licuit. Accedebant plura alia
peropportuna. Quippe tardus planetae motus, perparvaque orbitae ad planum
eclipticae inclinatio non solum calculos longe simpliciores reddebant, metho-
dosque speciales aliis casibus haud accommodandas in usum vocare concede
bant, sed metum quoque dissipabant, ne planeta radiis Solis immersus postea
quaeritantium curas eluderet (qui metus alias, praesertim si insuper lumen
minus vividum fuisset, utique animos turbare potuisset), quo pacto accuratior
orbitae determinatio tuto differri poterat, donec ex observationibus frequen-
tioribus magisque remotis eligere liceret, quae ad propositum maxime commo
dae viderentur.
in omnibus itaque casibus, ubi corporum coelestium orbitas ex obser
vationibus deducere oportuit, commoda aderant quaedam haud spernenda,.