Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

DETERMINATIO ORBITAE E TRIBUS OBSERVATIONIBUS COMPLETIS. 
147 
cessionem, parallaxin et aberrationem, siquidem summa praecisio requiritur: in 
crassiori enim calculo has minutias negligere licebit. 
Planetarum et cometarum observationes vulgo expressae proferuntur per 
ascensiones rectas et declinationes apparentes, i. e. ad situm aequatoris apparen 
tem relatas. Qui situs quum propter nutationem et praecessionem variabilis adeo- 
que pro diversis observationibus diversus sit, ante omnia loco plani variabilis pla- 
num aliquod fixum introducere conveniet, ad quem finem vel aequator situ suo 
medio pro aliqua epocha, vel ecliptica adoptari poterit: planum posterius plerum 
que adhiberi solet, sed prius quoque commodis peculiaribus haud spernendis se 
commendat. 
Quoties itaque planum aequatoris eligere placuit, ante omnia observatio 
nes nutatione purgandae, ac dein adhibita praecessione ad epocham quandam ar 
bitrariam reducendae sunt: haec operatio prorsus convenit cum ea, per quam e 
loco stellae fixae observato eiusdem positio media pro epocha data derivatur, adeo- 
que explicatione hic non indiget. Sin vero planum eclipticae adoptare constitu 
tum est, duplex methodus patebit: scilicet vel ex ascensionibus rectis et declina 
tionibus ob nutationem et praecessionem correctis deduci poterunt longitudines et 
latitudines adiumento obliquitatis mediae, unde longitudines iam ad aequinoctium 
medium relatae prodibunt; vel commodius ex ascensionibus rectis et declinatio 
nibus apparentibus adiumento obliquitatis apparentis computabuntur longitudines 
et latitudines, ac dein illae a nutatione et praecessione purgabuntur. 
Loci terrae singulis observationibus respondentes per tabulas solares com 
putantur, manifesto autem ad idem planum referendi erunt, ad quod observatio 
nes corporis coelestis relatae sunt. Quamobrem in computo longitudinis Solis 
negligetur nutatio; dein vero haec longitudo adhibita praecessione ad epocham 
fixam reducetur, atque 180 gradibus augebitur; latitudini Solis, siquidem eius 
rationem habere operae pretium videtur, signum oppositum tribuetur: sic positio 
terrae heliocéntrica habebitur, quam, si aequator pro plano fundamentali electus 
est, adiumento obliquitatis mediae in ascensionem rectam et declinationem trans 
formare licebit. 
117. 
Positio terrae hoc modo e tabulis computata ad terrae centrum referenda 
est, locus observatus autem corporis coelestis ad punctum in terrae superficie spe- 
19*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.