Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

DETERMINATIO ORBITAE E TRIBUS OBSERVATIONIBUS COMPLETIS. 
149 
tum diurnum requirit; in methodo III. observatio correctionem patitur a distantia 
non pendentem, pro tempore vero fictum t—0 substituitur, sed retento loco ter 
rae tempori vero respondente. Ex his methodis prima longe commodissima est, 
quoties distantia eatenus iam nota est, ut reductio temporis 6 praecisione suffi 
ciente computari possit. 
Quodsi autem haec distantia penitus adhuc incognita est, nulla harum me 
thodorum immediate applicari potest: in prima scilicet habetur quidem corporis 
coelestis locus geocentricus, sed desideratur tempus et positio terrae a distantia in 
cognita pendentia: in secunda e contrario adsunt haec, deest ille; denique in ter 
tia habetur locus geocentricus corporis coelestis atque positio terrae, sed tempus 
deest cum illis datis iungendum. 
Quid faciendum est itaque in problemate nostro, si in tali casu solutio re 
spectu aberrationis quoque exacta postulatur? Simplicissimum utique est, orbi 
tam primo neglecta aberratione determinare, quae quum effectum considerabilem 
numquam producere possit, distantiae hinc ea certe praecisione demanabunt, ut 
iam observationes per aliquam methodorum modo expositarum ab aberratione 
purgare, orbitaeque determinationem accuratius iterare liceat. Iam in hocce 
negotio methodus tertia ceteris longe praeferenda erit: in methodo enim prima 
omnes operationes a positione terrae pendentes ab ovo rursus inchoandae sunt: in 
secunda (quae ne applicabilis quidem est, nisi tanta observationum copia adsit, 
ut motus diurnus inde elici possit) omnes operationes a loco geocentrico corporis 
coelestis pendentes denuo instituere oportet: contra in tertia (siquidem iam cal 
culus primus superstructus fuerat locis geocentricis ab aberratione fixarum pur 
gatis) omnes operationes praeliminares a positione terrae et loco geocentrico cor 
poris coelestis pendentes, in computo novo invariatae retineri poterunt. Quin 
adeo hoc modo primo statim calculo aberrationem complecti licebit; si methodus 
ad determinationem orbitae adhibita ita comparata est, ut valores distantiarum 
prodeant prius, quam tempora correcta in calculum introducere opus fuerit. Tunc 
aberrationis quidem caussa calculus duplex haud necessarius erit, uti in tractatione 
ampliori problematis nostri clarius apparebit. 
■ 
Haud difficile esset, e nexu inter problematis nostri data atque incognitas, 
eius statum ad sex aequationes reducere, vel adeo ad pauciores, quum unam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.