Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

PRAEFATIO. 
7 
methodorum specialium applicationem suadentia vel saltem permittentia, quo 
rum commodorum potissimum id erat, quod per suppositiones hypotheticas 
cognitionem approximatam quorundam elementorum iamiam acquirere licuerat, 
antequam calculus elementorum ellipticorum susciperetur. Nihilominus satis 
mirum videtur, problema generale 
Determinare orbitam corporis coelestis, absque omni suppositione hypo 
thetica, ex observationibus tempus haud magnum complectentibus neque adeo 
delectum, pro applicatione methodorum specialium, patientibus usque ad initium 
huius saeculi penitus propemodum neglectum esse, vel saltem a nemine serio 
ac digne tractatum, quum certe theoreticis propter difficultatem atque elegan 
tiam sese commendare potuisset, etiamsi apud practicos de summa eius uti 
litate nondum constaret. Scilicet invaluerat apud omnes opinio, impossibilem 
esse talem determinationem completam ex observationibus breviori temporis 
intervallo inclusis, male sane fundata, quum nunc quidem certissimo iam 
evictum sit, orbitam corporis coelestis ex observationibus bonis paucos tan 
tummodo dies complectentibus absque ulla suppositione hypothetica satis ap 
proximate iam determinari posse. 
Incideram in quasdam ideas, quae ad solutionem problematis magni de 
quo dixi facere videbantur, mense Septembri a. 1801, tunc in labore plane 
diverso occupatus. Haud raro in tali casu, ne nimis a grata investigatione 
distrahamur, neglectas interire sinimus idearum associationes, quae attentius 
examinatae uberrimos fructus ferre potuissent. Forsan et illis ideolis eadem 
fortuna instabat, nisi peropportune incidissent in tempus, quo nullum sane 
faustius ad illas conservandas atque fovendas eligi potuisset. Scilicet eodem 
circiter tempore rumor de pianeta novo lan. 1 istius anni in specula Panor 
mitana detecto per omnium ora volitabat, moxque ipsae observationes inde 
ab epocha illa usque ad 11. Febr. ab astronomo praestantissirno Piazzi insti 
tutae ad notitiam publicam pervenerunt. Nullibi sane in annalibus astronomiae
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.