PRAEFATIO.
9
Quamquam vero a proposito meo alienum esset, de cunctis his disquisitionibus
paullatim magis magisque perfectis narrationem completam perscribere, tamen
in pluribus occasionibus, praesertim quoties de problemate quodam graviori
agebatur, methodos anteriores quoque haud omnino supprimendas esse censui.
Quin potius praeter problematum principalium solutiones plurima, quae in
occupatione satis longa circa motus corporum coelestium in sectionibus conicis
vel propter elegantiam analyticam vel imprimis propter usum practicum
attentione digniora se mihi obtulerunt, in hoc opere exsequutus sum. Semper
tamen vel rebus vel methodis mihi propriis maiorem curam dicavi, nota leviter
tantum, quatenusque rerum nexus postulare videbatur, attingens.
Totum itaque opus in duas partes dividitur. In Libro primo evol
vuntur relationes inter quantitates, a quibus motus corporum coelestium circa
Solem secundum KeplerI leges pendet, et quidem in duabus primis Sectioni
bus relationes eae, ubi unicus tantum locus per se consideratur, in Sectione
tertia et quarta vero eae, ubi plures loci inter se conferuntur. Illae continent
expositionem methodorum tum vulgo usitatarum, tum potissimum aliarum illis
ni fallor ad usum practicum longe praeferendarum, per quas ab elementis
cognitis ad phaenomena descenditur; hae problemata multa gravissima tractant,
quae viam ad operationes inversas sternunt. Scilicet quum ipsa phaenomena
ex artificiosa intricataque quadam complicatione elementorum componantur,
hanc texturae rationem penitius perspexisse oportet, antequam filorum expli
cationem operisque in elementa sua resolutionem cum spe successus suscipere
liceat. Comparantur itaque in Libro primo instrumenta atque subsidia, per
quae dein in Libro, altero arduum hoc negotium ipsum perficitur: maxima
laboris pars tunc iam in eo consistit, ut illa subsidia rite colligantur, ordine
apto disponantur et in scopum propositum dirigantur.
Problemata graviora ad maximam partem per exempla idonea illustrata
sunt, semper quoties quidem licuit ab observationibus non fictis desumta.
G. TH. M.
2