Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

LIBER PRIMUS 
RELATIONES GENERALES INTER QUANTITATES 
PER QUAS CORPORUM COELESTIUM MOTUS CIRCA SOLEM DEFINIUNTUR. 
SECTIO PKIMA 
Relationes ad locum simplicem in orhita spectantes. 
1. 
Corporum coelestium motus iu hoc opere eatenus tantum considerabimus, 
quatenus a Solis vi attractiva gubernantur. Excluduntur itaque ab instituto nostro 
omnes planetae secundarii, excluduntur perturbationes, quas primarii in se invi 
cem exercent, excluditur omnis motus rotatorius. Corpora mota ipsa ut puncta 
mathematica spectamus, motusque omnes ad normam legum sequentium fieri sup 
ponimus, quae igitur pro basi omnium disquisitionum in hoc opere sunt habendae. 
I. Motus cuiusvis corporis coelestis perpetuo fit in eodem plano, in quo 
simul centrum Solis est situm. 
II. Traiectoria a corpore descripta est sectio conica focum in centro Solis 
habens. 
III. Motus in ista traiectoria fit ita, ut areae spatiorum in diversis temporum 
intervallis circa Solem descriptorum hisce intervallis ipsis sint proportionales. 
Temporibus igitur et spatiis per numeros expressis, spatium [quodvis per tempus 
intra quod describitur divisum quotientem invariabilem suppeditat. 
IV. Pro corporibus diversis circa Solem se moventibus horum quotientium 
quadrata sunt in ratione composita parametrorum orbitis respondentium, atque 
aggregatorum massae Solis cum massis corporum motorum. 
Designando itaque per 1p parametrum orbitae, in qua corpus incedit, per 
{i quantitatem materiae huius corporis (posit amassa Solis = l), per \g aream
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.