Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

12 
LIBEli I. SECTIO I. 
quam tempore t circa Solem describit, erit numerus P ro omnibus cor 
poribus coelestibus constans. Quum igitur nihil intersit, quonam corpore ad 
valorem huius numeri determinandum utamur, e motu terrae eum depromemus, 
cuius distantiam mediam a Sole pro unitate distantiarum adoptabimus: unitas 
temporum semper nobis erit dies medius solaris. Denotando porro per - rationem 
circumferentiae circuli ad diametrum, area ellipsis integrae a terra descriptae 
manifesto erit tz \Jp, quae igitur poni debet = si pro t accipitur annus 
sideralis, quo pacto constans nostra fit = Ad valorem numericum huius 
constantis, in sequentibus per k denotandae, explorandum, statuemus, secundum 
novissimam determinationem, annum sideralem sive t — 365,25 63835, massam 
terrae sive p = nmo ~ 0,0000028192, unde prodit 
log 2tc 0,7981798684 
Comph logi 7,43 7402185 2 
Compl. logY(l+p) • • • . 9,9999993878 
log h 8,2355814414 
k = 0,01720209895 
2. 
Leges modo expositae ab iis, quae Kepleuus noster detexit, aliter non 
differunt, nisi quod in forma ad omnia sectionum conicarum genera patente ex 
hibitae sunt, actionisque corporis moti in Solem, a qua pendet factor |/(l —|— pt), 
ratio est habita. Si has leges tamquam phaenomena ex innumeris atque indubiis 
observationibus depromta consideramus, geometria docebit, qualis actio in corpora 
circa Solem [mota ab hoc exerceri debeat, ut ista phaenomena perpetuo produ 
cantur. Hoc modo invenitur, Solis actionem in corpora ambientia perinde se 
exercere, ac si vis attractiva, cuius intensitas quadrato distantiae reciproce pro 
portionalis esset, corpora versus centrum Solis propelleret. Quodsi vero vice versa 
a suppositione talis vis attractivae tamquam principio proficiscimur, phaenomena 
illa ut consequentiae necessariae inde derivantur. Hic leges tantum enarravisse 
sufficiat, quarum nexui cum principio gravitationis hoc loco eo minus opus erit 
immorari, quum post summum Newton auctores plures hoc argumentum tracta 
verint, interque eos ill. Laplace in opere perfectissimo, Mécanique Céleste, tali 
modo, ut nihil amplius desiderandum reliquerit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.