206 LIBER II. SECTIO I.
perdunt: attamen discrimen essentiale hic notandum est, scilicet in casu primo
hic defectus soli methodo attribuendus erit, in casu secundo et tertio autem ipsius
problematis naturae; in casu primo itaque ista determinatio utique effici poterit,
si modo methodus apte varietur, in secundo et tertio autem absolute impossibilis
erit, locique heliocentrici indeterminati manebunt. Haud pigebit, hasce relationes
paucis evolvere: omnia vero, quae ad hoc argumentum pertinent exhaurire eo
minus e re esset, quod in omnibus his casibus specialibus orbitae determinatio
exacta impossibilis est, ubi a levissimis observationum erroribus enormiter affi
ceretur. Idem defectus etiamnum valebit, quoties observationes haud quidem
exacte, attamen proxime ad aliquem horum casuum referuntur: quamobrem in
eligendis observationibus huc respiciendum, probeque cavendum est, ne adhibeatur
ullus locus, ubi corpus coeleste simul in viciniis nodi atque oppositionis vel con-
iunctionis versatur, neque observationes tales, ubi corpus coeleste in ultima ad
eundem locum geocentricum proxime rediit, quem in prima occupaverat, neque
demum tales, ubi circulus maximus a loco heliocentrico terrae medio ad locum
geocentricum medium corporis coelestis ductus angulum acutissimum cum dire
ctione motus geocentrici format, atque locum primum et tertium quasi stringit.
161.
Casus primi tres subdivisiones faciemus.
I. Si punctum B cum A vel cum puncto opposito coincidit, erit ò = 0
vel == 180°; q, s, z atque puncta D\ D indeterminata erunt; dontra q', q", s
atque puncta H, B* determinata; punctum C necessario coiiicidet cum A.
Per ratiocinia, iis, quae in art. 140. tradita sunt, analoga, facile elicidtur aequatio
haecce:
„ ' sin (z — c) R sin S ' sin (A"D — h") «
6 = n . p „ . ttt • T-yk rn—^ n
sm2 R sino sin {AD — o -j- a)
Omnia itaque, quae in artt. 141. 142. exposita sunt, etiam huc transferre licebit,
si modo statuatur a = 0, atque h per ipsam aequationem 12. art. 140. deter
minetur, quantitatesque z, r\ —, n ^rr perinde ut supra computabuntur. lam
simulae z adeoque situs puncti C' innotuit, assignare licebit situm circuli
maximi CC\ huius intersectionem cum circulo maximo A B i. e. punctum C",
et proin arcus CC\ CC\ C'G" sive 2/', 2/', 2f: hinc denique habebitur
n V ' sin 2 f }
n ‘ sin 2 f’
tt
sin 2 f"
sin 2 f'
n