DETERMINATIO ORBITAE E QUATUOR OBSERVATIONIBUS.
219
i
Formulae IX . .. XII. nullo negotio ex aequationibus 1, 2, 3 art. 112. derivan
tur, si modo characteres illic adhibiti in eos quibus hic utimur rite convertuntur.
Manifesto formulae multo simpliciores evadunt, si B, B , B' evanescunt. E
combinatione formularum IX. et X. non modo p sed etiam 6, et perinde ex
XI. et XII. praeter p'" etiam 6 " demanat: valores harum latitudinum cum
observatis (calculum non ingredientibus), siquidem datae sunt, comparati osten
dent, quonam praecisionis gradu latitudines extremae per elementa sex reliquis
datis adaptata repraesentari possint.
171.
Exemplum ad illustrationem huius disquisitionis a Vesta desumere conve
niet, quae inter omnes planetas recentissime detectos inclinatione ad eclipticam
minima gaudet*). Eligimus observationes sequentes Bremae, Parisiis, Lilien-
thalii et Mediolani ab astronomis clarr. Olbers, Bouvard, Bessel et Oriani institutas:
Tempus med. loci observationis
Ascensio recta
Declinatio
1807 Martii 30. 12 h 33 m 17 s
183° 52 40”8
11° 54' 27" Bor.
Maii 17. 8 16 5
178 36 42,3
11 39 46, 8 . .
Iulii 11. 10 30 19
189 49 7,7
3 9 10, 1 Bor.
Sept. 8. 7 22 16
212 50 3,4
8 38 17, 0 Austr.
Pro iisdem temporibus e tabulis motuum Solis invenimus
Longit. Solis ab
aequin. app.
Nutatio
Distantia a terra
Latitudo Solis
Obliquitas eclipt.
apparens
Martii 30
9° 21' 59" 5
+ 16" 8
0,9996448
+ 023
23°27 50"82
Maii 17
55 56 20, 0
+ 16,2
1,0119789
— 0,63
49,83
Iulii 1 1
108 34 53, 3
+ 17,3
1,0165795
— 0,46
49,19
Sept. 8
165 8 57, 1
+ 16,7
1,0067421
+ 0,29
49,26
*) Nihilominus haec inclinatio etiaranum satis considerabilis est, ot orbitae determinationem satis
tuto atque exacte tribus observationibus superstruere liceat; revera elementa prima, quae hoc modo ex
observationibus 19 tantum diebus ad invicem distantibus deducta erant (vid. von Zach Monatl. Corresp.,
Yol. XV. p. 695. 1807 luni) [Gatjss Werke B. VI. S. 285], proxime iam accedunt ad ea, quae hic ex obser
vationibus quatuor, 162 diebus ad invicem dissitis, derivabuntur.
28 *