De Ephemeridibus.
455
Praecessio aequinoctiorum abusive dicitur pro distantia initii zodiaci a
fixis, olim erat consecutio, hodie est praecessio respectu stellarum Arietis;
alia et alia est, prout hanc vel illam stellam sumseris, nam clara Arietis non
est prima Arietis, illa est in ore Braheo, haec Copernico. Quantus est alter
utrius locus in Tychone anno 1600, tanta est respectu illius praecessio, quae
annis singulis per 51" augetur, quantus est motus annuus fixarum.
Dimensiones orbium Martis a me constitutae sunt in libro meo edito;
in ceteris planetis nondum pronuncio, jam diu jacentibus meis studiis. Idem
habe de calculo planetarum et Martis. Origanum puto bene computasse motus
Solis et Lunae, sed hunc non sine compendiis.
De Crabbi tabulis non possum judicare, cum eas non viderim. Puto
diligentem virum facile posse aequare Albategnium. — Fuit etiam hic Pragae
et in tota Bohemia et Austria die 22. et 23. Januarii ventus horribilis, ut
quidam ferunt cum Terrae tremore; tota reliqua Germania fulmina habuit.
Causa est defluxus Martis ab o° Tj. ad sextilem t) ; adjuvit die 23. decilis
$ Qj., qui fuit circa illos dies. Astrologiam de qualitatibus signorum parvi
facio. Circa 22. Jan. Mars integro gradu fuit promotior quam in Magino,
ergo o° % et J fuit die 18. Januarii.
Hisce paucis rogo in praesens sis contentus mihique faveas. Vale doctis
sime Vir. Die 18. Febr. 1610.
Vickenius in responsione sua (d. d. 23. Febr.) redit ad tabidam Magini, ad
aequinoctiorum praecessionem, Kepleri opus de Marte et locum Martis in eo (III. 211)
alium a Keplero proditum, quam calculus exhibeat; Crabbium dicit pronunciasse ec-
centricitatem Martis partium 5. 55', atque insuper addit Joestelii judicium de motu
praecessionis.
Quibus respondit Keplerus d. 18. Martii: Ita est, secunda Magilli tabula
continet minuta et secunda, addenda locis et Solis et omnium planetarum
ipsiusque Lunae. Nam quolibet anno annotata est peculiaris summula. Praeter
hoc ex prima etiam Magini tabula locis omnium planetarum, ex Ephemeride
Magini desumtis, (excepto Sole) addenda sunt 15' 32" posita ad 0° Y et
hoc faciendum singulis annis. Quod autem Solem attinet, ejus loco, jam semel
ex tabula II. correcto, addendum vel auferendum est, quod invenitur ad quem
libet anni diem. Hoc die cum ista scribo, 17. Martii ponit Origanus (vel
Maginus) locum Solis ex Prutenicis 26° 10' 54" Cl ’i a( ^^ e ex tabula I.
15' 54", e regione 26° )-( inventa, ex tabula II. ad 1610: 22' 54", summa
26° 49' 42" ; et ecce, Origanus dat ex Tychone 26° 49' 50" )-(. Sic
locus Solis est correctissimus. At non sic et loca planetarum. Esto locus
Jovis ex Magino 13° 18' JT[, adde ex tab. I. 15' 32", ex secunda anno 1610:
22' 54", prodit 13° 56' 26" JQ. Hic correctior quidem est locus Jovis, at
incertum an correctissimus. Nimirum in ipsis Jovis motibus nihil est cor
rectura, sed est idem, qui et in Prutenicis; tantum jam hoc obtinetur, ut vitium
inchoationis zodiaci sublatum sit et loco Jovis Prutenico quasi aliud nomen
sit datum. Sed ut ingenue fatear, non magnam hujus planetae correctionis
utilitatem video nec de ea antehac cogitavi prius quam a te monerer. Motus
Saturni et Jovis non est mihi integrum edere, ut nec ipsius Martis ultimam
et plenariam correctionem; reservantur ista Tabulis Rudolphi.
De praecessione dilucide perscripseram. Folio 257. Progymnasmatum
facie altera vides, longitudinem esse 27° 37' (australis in praecedente cornu V)
vel 28° 23' (borealis ac sequens in eodem cornu) vel 32° 6' (2° 6' V, lucida in ver
tice capitis V) vel etiam 27° 57' (quae in cervice) idque anno 1600 completo;
♦