modo construendi generaliter aequationes differentiales per appro
pinquationem seu polygona, adliuc nonnihil desidero, quod non
dum satis est exploratum, et hoc est, quod publicationem ejus
adhuc retardavit: diu enim ante in hanc speculationem incideram:
interim methodus quam inde deduxi determinandi curvam transeun
tem per puncta flexuum omnium curvarum eidem aequationi dif
ferentiati satisfacientium, non adeo invenusta est, quam curvam
ostendi perpetuo esse algebraicam.
Quod mihi in commissis dedisti, ad amussim executus sum.
Ad Vesontionem scribi curavi, ut per occasionem Dn. Abbas
Boisot promissorum Tuo nomine admoneretur. Et per amicum,
cui cum Bibliothecario Monasterii S. Gallensis, nomine P. Burckardo
Herr commercium literarum intercedit, eundem humaniter rogavi,
ut eorum quae Tibi desunt descriptionem concedat. Non dubito,
quin eam facile impetraturus sis: est enim, ut mihi depingitur,
vir officiosissimus et comitatis plenus. Interim statim ac quid
rescivero, Tibi notum faciam.
Dn. Marchio Hospitalius nuper de Professione Mathematica,
vacante in Hollandia scripsit, quam mihi se procuraturum sperat.
Ipsi respondi, ut conditiones aliasque circumstantias hujus Pro
fessionis, et in quo loco sit, mihi quantocyus rescriberet; etenim
mihi deliberandum est, an conditio sufficiens sit, ut cum uxore
illuc abeam. Vale et fave etc.
Basileae d. Aprilis 1695.
-
Multum Tibi debeo, quod in mei gratiam Vesontionem et ad
Sangallensis Monasterii Bibliothecarium P. Herr scribi curasti.
Quanquam de Vesontione vereor ne frustra mihi aliquid promiserim,
quoniam Dn. Abbatem Boisotium obiisse ex Gallia nuper intellexi.
Gratias etiam ago, quod valetudinis meae curam Tibi esse
testaris, perscriptis ad me monitis minime vulgaribus neque sper
nendis, de quibus cogitabo diligentius. Omnino enim tempus esse
video, ut majus aliquod malum praeveniam.