Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

177 
simile, non potuissem instituere divulsionem, quia numeri ipsius 
aequationis (5) non fuissent ingressi calculum. Et in universum 
artis foret, mihi nondum satis cognitae, posse seriem infinitam re 
vocare ad aequationem finitam differentialem, cujuscunque ea demum 
sit gradus, quoties nempe res fieri potest. Nam dubito an semper 
sit possibilis. 
Talia adhuc plura habeo desiderata, ex quibus apparet quan 
tum Analvsi adhuc desit, cujus defectus supplere, ingenio Tuo in- 
primis dignum videtur; quemadmodum illud quoque cujus mentio 
nem in Actis injeci *), cum de Isochrona Paracentrica nuper age 
rem, ut prosequamur illas curvas transcendentes, quarum puncta 
quotvis per communis Geometriae constructiones inveniri possunt 
ad imitationem sectionum anguli et rationis. Integralium appellatio 
mihi non displicet, et a me quoque interdum Tui imitatione ad 
hibita est; plerumque tamen summationis vocabulo uti malo, quia 
magis luciferum est, et originem ipsam meditationis ostendit. 
Gaudeo intelligere, quae Dn. Ghirac Tibi scripserit, et quae 
de R. P. Reyneau refers. Domino Chirac nemo, credo, Te melius 
consuluerit. Dnus. Catelanus minus sincere egit, quemadmodum 
et Dnus. Ozanam. Ille enim Calculum differentialem, hic meam cir 
culi seriem, pro parte cum percepissent, laureolam in mustaceo 
quaesivere, cum nihil de suo addidissent. Catelanus vero, alioqui 
mihi contrarius, etiam mea haec qualiacunque deprimere, ut audio, 
conatus est. Ante paucas septimanas Lipsiam scribens adjeci sche- 
diasma, Te quasi invitante, sed brevissimum**); ibi notavi etiam 
sine consideratione centri gravitatis, uno velut momento, ad prae 
dictam illam constructionem Tuam perveniri posse, ope solarum 
differentialium. Nam descensus vel ascensus verticales ponderis 
et contrapondii sunt elementa ordinatarum; ut ergo maneat aequi 
librium in motu, debent assensus hi vel descensus elementares esse 
ponderibus reciproce proportionales. Ergo et summae eorum, id 
est, ipsae ordinatae, quae est ipsissima constructio Tua. 
Quod Dnum. Craigium attinet, notavi ea occasione, verissimum 
mihi videri, quod terminus summator termini irrationalis debeat 
*) Act. Erudit. 1694 p. 366. 
**) G. G. L. Notiuncula ad constructiones lineae in qua sacoma, 
aequilibrium cum pondere moto faciens incedere debet etc. Act. 
Erudit. 1695 p. 184. 
III, 
12
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.