»75
isto situm esse controversiae statum, sed potius in iis, quae paulo
ante dixi.
Utrum adhuc reciprocanda sit cum Dno. Papino serra, iutel-
ligam ex effectu novissimarum mearum apud ipsum literarum. Pu
blice cum ipso litigare adhuc minus operae pretium erit. Quem
literae privatae non movent, is multo minus publice manus dabit.
Itaque satis erit rem ipsam suo tempore exponi.
Spero Te, qua es sinceritate, ingenue agnoscere, fuisse mihi
causam mirandi, quod circa to formali ter et virtuahter tam a meo
sensu abhorrentia dixeras; ea enim, quam indicas, interpretatio
nunquam mihi venerat in mentem, nec potuissem adhibere ad
scopum meum, nisi manifeste ineptiendo. Sed bene est quod ego
Tibi satisfeci, et Tu mihi jus reddis. Quid videtur Tibi de altera
ejusdem propositionis demonstratione? Quae paulo magis est ad
formam receptam, etsi ambae conveniant in radice. Maximi mihi
conclusio ipsa momenti visa est, quia hinc magnum patet arcanum
Divinae Sapientiae, et corrigitur sententia Cartesii, simulque sco
pus, quem sibi propsuerat, obtinetur. Nam revera servatur
eadem quantitas actionis motricis in mundo, si quan
titas illa aestimetur ut oportet. Unde et revera dici posset ean
dem quantitatem motionis servari, nisi sensus hujus phrasis vul
garis, quae celeritate in molem ducta motionem aestimat, jam
esset receptus. Quantitas autem actionis motricis ex hac mea
demonstratione duplici conficitur esse in ratione composita ex
simplice molis et duplicata velocitatis. Itaque jam a priori con
stat , Deum non fore facturum ex legibus perfectae Sapientiae, si
ex Cartesianoruin sententia eamdem quantitatem motus, ut ab ipsis
intelligitur, conservaret; ita enim ipsa ratione revera non foret
aequabilis. ,
Haud dubie non casu, sed ingenio acri divinasti vel potius
penetrasti, coincidere centri gravitatis aequabilem progressum et
conservationem directionis. Demonstratio etiam Tua regulae meae
de compositione motuum omnino consentit cum ea, quam innui
in ipso Diario, cum ederem.
Pulcherrime ostendis ex principio nostro, velut ictu, confici
propositionem Hugenii fundamentalem de pendulis; ita alterum al
terius testimonio confirmatur et illustratur.
Laudabiliter facis, quod moderationem erga Dn. Fratrem osten
dere decrevisti. Libenter aliquando, data occasione, testimonium
18*