serant neglectae, ita ut ad reversum etiam sero fuerint delatae.
Acceptis mox respondi, explicatis morae causis, et sperabam ex
cusationem meam Tibi innocentiae meae fidem fecisse, ne mihi
elationem animi tribueres, a qua sum alienissimus, quasi, ut scri
bis, temeritas Tua longo silentio sit punita. Ego vero honori mihi
literas Tuas duxi, et conatus sum satisfacere quantum tunc posse
videbar, occupatissimus vel ideo quod reverso domum post longam
absentiam magna rerum moles incumbebat. Et res ostendit, eo
Te ingenio esse, ut facile per Te posses consequi quae in Actis
posita explicari amplius desideraveras. Idque postea intelligere fuit
mihi gratissimum. Itaque mire gravisus sum, ubi Te in adyta
haec penetrasse vidi, quod inde multum fructus augurarer his li
teris speraremque Tua ope nostram methodum spargi magis posse
et inclarescere, ut alii ex torpore excitarentur, in quo facit eos
haerere vana opinio de analysi jam a Cartesio prope perfecta. Ita
que omnem a me invidiam abfuisse velim Tibi persuadeas: ac ne
hoc quidem poenitet, quod (ut poteram, si vacasset) expositis Tibi
meis non impedivi, ne in partem hujus laudis venires. Nam etsi
fortasse sic magis consuluisse videri possem meae gloriae, minus
tamen consuluissem Reipublicae, quoniam quae prorsus aliena ju-
dicasses mereque ab alio communicata, excoluisses, credo, minore
affectu, et minores progressus fecisses, quod ipsum fortasse non
tam auxisset quam minuisset laudes meas (si tanti est etiam has
curari) methodo nostra diu adhuc latitura in obscuro, si a me solo
produci satis debuisset. Et tantus est candor Tuus, ut non neges,
mea opera haec in lucem prodire coepisse. Quanquam autem non
nihil miratus fuerim, quod aliquando non satis discriminis agnoscere
visus fuisses inter nostra et aliena, hoc tamen non malo animo, sed
quodam judicio factum putabam; et mox ita mentem Tuam expli
caveras, ut nisi morosus essem prorsus, non possem non conten
tus esse. Dissensus autem in quibusdam minutioribus quam mihi
non displicuerit, vel inde intelligere potes, quod Tuis rationibus
consideratis mea emendare non dubitavi alicubi, licet (quod pudet
dicere, minus tamen mirareris si meas distractiones nosses) sero
demum et occasione Epistolae ab ingeniosissimo fratre Tuo scriptae
attentionem attulerim quam res postulabat. Sic igitur velim ha
beas, me vim ingenii Tui facere maximi, neque etiam de optima
voluntate dubitare, adversa autem valetudine non mediocriter tangi.
Atque utinam inciperent quibus licet, de Medicina constituenda co