Domini Marchionis Hospitalii Opus expecto, sed a Te, Lipsien-
sibus credo nundinis, demum habebo. : Nunc vale et literis de
properatis ignosce.
Hanoverae 6. Octobr, 1696.
XXXVII.
Joh. Bernoulli an Leibniz.
Non est cur Te moveat Hugenii festinatum judicium; non
enim statim emendanda sunt, quae ipsi displicuerunt; ipse potius
multa multis in locis habet, quae correctionem admitterent. Nuper
Wismariensis quidam hac transiens promisit, se mihi missurum
aliquod Manuscriptum Hugenii, in auctione ipsius librorum coem
ptum, cum Newtoni Tractatu, cui manuscripto titulus esset Ne vi
to ni Errores. Quod si obtinuero, Tibi, si illud desideras,
transcribi curabo, aut si nimis fuerit prolixum, principaliora mit
tam excerpta,
Quod ad Italos et Gallos scripseris propter problema meum,
gratias ago magnas; per hasce inclusas rogo Dn. Menckenium, ut
prorogationem termini etiam in Actis publicet, nisi, Te monente,
id jam fecerit. Scire percuperem, quid Frater meus de hoc pro
blemate statuat, et an illud solverit. Dominus Menckenius scribit,
se quid in Actis inserendum ab ipso accepisse, de complanatione
superficierum conoidearum et sphaeroidearum*), conferendum cum
meis nupero Junio exhibitis; gratum esset mature intelligere quid
id sit. Addit Dn. Menckenius se hactenus neque ab ipso, neque
ab alio problematis solutionem accepisse. Nihil attigisti in novis
simis Tuis, an penultimas meas acceperis, per quas Tibi miseram
solutionem aequationis differentialis a Fratre propositae, et quo
modo Tibi satisfecerit.
Miror Dn. Tschirnhausium diu haesisse in solvendo exemplo,
quod ipsi pro instantia proposueras, cum tamen olim Parisiis ego
semihora, postquam illud mihi proposuisset Dn. Marchio Hospita
lius, eodem praesente, quadraturam principalem caeterasque pos-
*) Jac. Bernoulli Complanatio superficierum Conoidearum et Sphae
roidearum. Act. Erudit. 1696 p. 479.