Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

333 
tionales; atque adeo ipsam normalem transire per centrum gravi 
tatis, si puncta in ratione quam exhibet differentiatis aequatio, 
onerata intelligantur. Quae Dn. Facius et ego dedimus, non nisi 
initia quaedam fuere. In meo id peculiare est, quod ex ipsa ten 
sionis seu compositionis motuum natura deduxi transitum per cen 
trum gravitatis. Vellem autem hanc motuum rationem huc appli 
cari, remque ad fila deduci posse, tunc quoque cum ad emissarum 
ex focis versus punctum curvae potentias ascenditur, ut scilicet 
parallelismus ille elegans Mechanicae et Calculi continuaretur. Dn. 
Tschirnhaus in prima editione suae Medicinae mentis lapsus 
erat, idque ipse ei suhindicaveram per literas etiam ante Italicum 
iter, et innueram esse mihi viam corrigendi; sed a Dno. Fatio in 
edendo sum praeventus. Ipse Dn. Tschirnhaus correxit sua in 
secunda editione Medicinae mentis, sed quae exhibet theore 
mata nullo modo accedunt ad pulchritudinem et generalitatem Me 
thodi Hospitalianae. Intérim ipse nuper inspecto Domini Marchio- 
nis Hospitalii Libro ad me scribit, tametsi parum temporis sibi 
in nundinis superfuerit ad ejus lectionem, credere tamen pauca in 
eo fore, quae sibi non sint nota. Nec dubito, quin inspexerit, 
quae hoc negotium concernunt, quod ipsum potissimum tangit. 
Quodsi haec jam tum noverat, vellem in Operis sui editione no 
vissima non dissimulasset rem tam utilem et elegantem. 
Mitto hic ex Actis Lipsiensibus mensis Octobris, quae Dn. 
Frater Tuus de superficiei)us Conoeidiun dixit, Mihi nondum vaca 
vit respondere iis, quae in Actis ad me pertinentia dixit; faciam 
tamen primo otio, eaque occasione etiam candori Tuo atque in 
ventis, quanquam non necessarium, testimonium perhibebo. 
Transscribo hic verba Fermatii, in appendice ad Epistolam 
Mersenni, quae est 67” m in Tomo Tertio Cartesianoruin. ,,Je puis, 
„dit-il, donner la résolution de cette question: Trouver autant de 
„lignes courbes qu’on voudra, en chacune desquelles prenant tels 
„nombres des points qu’on voudra, tous ces points ensemble pro 
duisent un même effet.“ 
Non invenio Cartesium, Mersenno baec mittenti respondentem, 
hunc locum attigisse. 
Fac quaeso ut sciam quis ille Wismariensis, quorsum ierit, 
et an nostris sese studiis cum successu applicuerit, ut Tuae lit 
terae innuere videntur,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.