Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

336 
Gratias ago pro Tua communicatione lineae ad Logarithmicas 
ordinatim datas normalis. Fateor me ita distractum, ut talia atten 
tare vix amplius ausim; nolim tamen hoc ita accipias, quasi eo 
praetextu velim me, si potuissem aggredi, statim fuisse praesti 
turum. 
Circa summam harmonicorum nondum mihi satisfeci, et vereor 
ne sim deceptus. Interim circa cognata proponam quae olim in 
mentem venere, ubi et judicium Tuum et auxilium desidero. Quae 
ritur sumina horum numerorum i + 1 + £ + iV etc - Fi n g° esse 
^3 
casum specialem hujus: y + — -f — + — etc. = y, cum scilicet 
1 tt u 10 
fit x = 1. Quod si ergo semper haberi posset y, haberetur et 
log 1 — x, seu “ V - — x° 4- x 1 + x2 + x 3 etc. =-7—^— seu y = 
d x 1 — x 
Res ergo pendet a quadratura figurae Loga- 
rithmicae, quae datur. Eademque methodus ad alia id genus por 
rigitur, ad quae non alius facile aditus patet. Quare cogita quaeso 
de perfectione et prosecutione. 
De Te iterum Berolini mentionem injeci, et aditum adhuc 
apertum apud Halenses intellexi, magnamque superesse de Te exi 
stimationem. Itaque constituere atque etiam amplius deliberare 
potes. Quid si aliquando excurrere in has oras liceat appetente 
vere, et coram in omnia accuratius inquirere? praesertim si Lip- 
siam usque perrexeris, ubi Hala transitur. Vale et fave etc. 
Dabam Hanoverae Novembr. 1696. 
P. S. Grata erit instantia curvae ordinariae, in qua Dn. 
Tschirnliusii excusatio non habeat locum. Memini m aliqua prae 
cedentium Te quadraturam obliqui Cycloeidis segmenti tribuere 
nescio cui; scito eum quem nescieras me esse. Multi sunt 
anni, quod curavi inseri Diario Parisino. Nonnihil adhuc scrupuli 
mihi subest circa demonstrationem irrectificabilitatis ovalium pun 
cto reversionis carentium, de quo alias amplius; nunc enim tem 
pore meditandi excludor.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.