Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

29 
rum naturalem, ut Keplerus vorabat. Nam agunt substantiae quan 
tum non noxia corpora tardant, ut Virgiliane loquar. Scilicet hic 
quoque vis unita fortior. Sed demonstrativa ratio aliunde patet. 
Quibus expensis forte agnosces me non tam perfunctorie de bis 
cogitasse, quam videris suspicari; quod facere solet, ut demon 
strationes aliorum minus attente examinemus. Neque vero in ge 
neralibus substiti, sed multas et difficiles circa motum quaestiones 
hinc solvi, in quibus aliorum principia, ni fallor, cessant. Omnino 
autem reperio, si vim meo more per effectum aestimes, semper 
eandem virium quantitatem manere; eandem autem quantitatem 
motus semper manere non posse. Sed de bis omnibus nemo est, 
cujus judicium libentius audiam quam Tuum, modo id sine incom 
modo Tuo fiat. Vale et valetudinis inprimis rationem habe, ac me 
ama etc. 
P. S. Skretam puto obiisse. Niliilne Ollius in studiis facit? 
Quid Facii Duillerii? Sed maxime quid Tu ipse? An mihi ali 
quando Analyseos nostrae novae descriptionem daturo, summittere 
inedita quaedam Tua vel etiam (quod ipsum non exiguum erit) 
editorum analyses velis, erit in Tua manu. Senties autem me fac 
turum semper, ut Tuum Tibi tribuatur, alienissimumque me esse 
ab alienis laudibus involandis. 
V. 
Jac. Bernoulli an Leibniz. 
Basiliae 4. Martii 1696. 
Ex nuperis tuis ad me datis laetabundus intellexi, affectum 
Tuum erga me, nec longo meo silentio, nec aliis quae in me dis- 
plicare forte poterant, refriguisse; id quod tot argumentis mihi per 
suades, ut morosus essem, si vel umbram scrupuli retinerem; 
tametsi et illud superfluum apud me fuisse credas velim, quippe 
qui Tuum ad primas meas silentium in meae qualiscunque excu 
sationis, minime vero elationis, ut scribis, alicujus in Te argu 
mentum attuli. Quanquam autem illo tempore nihil milii fuisset 
optabilius, quam in pervestigandis Geometriae adytis manuductoris 
alicujus opera uti, qua multum et temporis et laboris lucri facere
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.