Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

30 
potuissem; gaudeo tamen nunc id subsidii mihi tum fuisse dene 
gatum, quia Tecum existimo, nos ita comparatos esse, ut pro 
fundius semper ruminemus, majorique ut loqueris, affectu excola 
mus ea, quae ex propriis meditationibus, quam quae ex aliena 
institutione haurimus. Si quid ergo isthic aegre ferre debeo, hoc 
est, quod in Italiam petituro hac vel non longe abhinc transeun 
dum Tibi fuerit, desideratissimo Tui aspectu et alloquio frui mihi 
non contigerit. Utinam vero id aliquando fiat, atque etiam per 
firmiorem valetudinem sperare liceat. Meam quidem ab aliquo tem 
pore, per Dei gratiam, satis benignam sentio, at Tuae me sollici 
tudo tenet, de qua memini Te antehac tum in Actis, tum in li 
teris ad Fratrem datis conquestum esse. Deus meliora! 
Scretam Scafusianum recte putas obiisse, sed et obiit Wepfe 
rus, Practicus magni apud nos nominis et existimationis, idque 
jam ante annum et quod excurrit. Non dubito, quod si quis prin 
cipia Mathematica ad Medicinam applicare vellet, is rem Medicam, 
immane quantum promovere posset. Hac nempe opinione motus, 
Auctor primum exliti Fratri, ut hoc studium amplecteretur et 
quam primum illud salutare inceperat, identidem illum stimulavi, 
ut prieincipia scientiae, quam a me didicerat, huc applicaret. Sed 
surdo fabulam: praevisa enim difficultate absterritus, vix de Fer- 
mentatione et de Motu musculorum quaedam dedit; quantillum 
autem istud est, satis ostendit, quid Medicus Mathesi adjutus possit. 
In partibus animalium solidis hoc abunde comprobavit Borellns, 
nec de fluidis videtur desperandum, cum naturam pressionis ipso 
rum satis quoque nunc compertam habeamus. De Fatziis Duille- 
riis nihil novi, nisi quod alter Londini sedem fixerit, alter a Fratre 
meo Tuum calculum edoctus, etiamnunc Genevae resideat. Ottius 
Dioptricis totus immersus est, et lentibus expoliendis aetatem con 
sumit. Quam ante 25 annos sententiam Heidelbergae pro Cathedra 
defendit, de radiis per meros circulos ex uno puncto in aliud 
colligendis, etiamnunc urget. Tenta vi aliquando hoc problema, sed 
prolixi calculi impatiens, iterum deserui. De causa Obliquitatis 
Eclipticae multa disseris, Vir Ampl. et quod etiam illa, quae certis 
rationibus in mundo constant a libero Creatoris arbitrio pendeant, 
ostendis, quae quidem ego nolo controvertere, attamen hoc non 
est, quod volo, sed peto tantum a Te, num existimes nexum in 
ter obliquitatem hanc et circuli mensuram ab Auctore ejus casu 
tantum vel palpando inventam fuisse, an vero per Analysin vere
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.