Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

34 
justo minor. Vera ergo summa progressionis cadit inter limites 
493 ,661 T . .. _577 
877777 et 61-77:: Imo inter medium horum Arithmeticum 1—rz et 
840 840 840 
„661 „ 
minorem cum ostensu facile sit, summam veram propius 
accedere debere limiti inferiori quam superiori. Et certum est, 
Tuae progressionis additionem per quam plurimos terminos conti 
nuandam esse, priusquam limitem hunc assequatur; praeterquam 
etiam quod nullum limitem in excessu suppeditare potest: Verum- 
tamen ista omnia ad Praxin parum subsidii aiferre possunt. 
Circa Controversiam Dynamicam mentem Tuam ita nunc demum 
explicuisti, ut facile mihi sit perspicere, ubi error lateat. Vis quan 
titatem virium aestimandam esse ex quantitate effectus, id est, ut 
explicas, ex numero elastrorum, quorum tensione absumuntur. Non 
repugno. Supponis item, corpus dupla cum celeritate sursum ni 
tens quadruplam emetiri altitudinem, priusquam tota absumatur. 
Et hoc verissimum. Sed cum existimas, propterea quadruplum 
intendi elastrorum numerum, hoc vero Tibi concedere non possum, 
nisi velis materiam horum elastorum quae gravitatem efficit spectan 
dam esse velut quiescentem ac passive tantum resistentem; quem 
admodum sane perspicuum est, globum in plano horizontali decur 
rentem, tantundem aeris si hic quiescat in itinere suo offendere, 
quantum ipse spatii in illo confecerit. At talis hypothesis naturae 
gravitatis manifeste repugnaret, cum ex illa non ostendi posset, cur 
gravia sursum projecta finito ascensu deorsum repellenda essent. 
Ponamus igitur, quod res est, quodque nosti jam ab llugenio ob 
servatum esse, materiam elasticam, quam gravitatis causam esse 
volumus, rapidissime deorsum ferri, et in gravia sursum projecta 
magna celeritate impingere, imo celeritate infinities majore illa quam 
corpora naturalia descendendo acquirere possunt (id enim nisi sup - 
ponatur, cessabit tandem omnis gravium acceleratio, quod ipsum 
est contra Galilaei hypothesin, in qua tamen commune nostrum 
principium de ascensu quadruplo cum dupla celeritate peragendo 
fundatur) ponamus, inquam, ista, et plana erunt omnia. Nam ob 
celeritatem infinite magnam materiae gravitatem efficientis tantundem 
est, ac si grave sursum projectum quiesceret, et, si quiescit, liquet 
numerum elastrorum in illud impingentium tempori proportionalem 
esse; unde duplo tempore, quo corpus dupla cum velocitate sur 
sum tendens, quadruplum spatium emetitur, duplum tantum eia-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.