.u
et liarum integralia x et
2xx coordinatae Ellipsis, cujus 2a axis minor et major
n ^ T. f* xxdx /aadx + xxdx / aadx
2 a / 2. Ergo cum /-■■ ■■■ = / —. ------ —/ -
J Va 4 —x 4 ^7 Va 4 — x 4 J Va«—x 4
erit applicata Elasticae aequalis excessui, quo portio Ellipticae
superat portionem Lemniscatae,
VI.
Leibniz an Jac. Bcrnoulli.
Gaudeo Te optima nunc valetudine frui, quod bonum ut sit
diuturnum precor. Mea quoque sese paulo melius habet, non ta
men satis firmata videtur. Gratissimum erit beneficio Tuo videre
quae Dn. Hollanderus dedit. Interim credo consensum inter obli
quitatem Eclipticae et Circuli mensuram fuisse repertum non ex
causis, sed ex collatione numerorum. Cum Dn. Ottius valeat in
genio et matheseos scientia, vellem daret nobis meditata sua et ob
servata etiam dioptrica, idque optarem ipsi data occasione etiam
meo nomine cum salutatione insinuari, cum olim aliqua fuerit inter
nos notitia, et semper ipsum feci plurimi. Verissimum est super
ficiem sphaericam posse puncti radios omnes colligere in punctum.
Nam ovalis quaedam Cartesii dioptrica certo casu in circulum abit,
quod etiam Hugenius apud Scliotenium notavit. Domino Cluverio
meo judicio optime respondisti. Mirum est virum caetera egregium
haerere in istis proportionibus non nisi per infinite parva variatis,
quae nulla constructione aliter quam hactenus exhiberi possunt.
Excerpta ex Adversariis Tuis mihi imprimis grata erunt, quibus
utar prout jubebis. Ipse enim optime noris, quorum analysin
prostare publice velis, certe pleraque Tua videntur hoc mereri.
Mea methodus tentandi summas videtur adhuc habere aliquid
in recessu, nam ut taceam posse esse alias series praeter harmo
nicam , in quibus praestet majora compendia, videtur ne hic qui-
99
dem prorsus esse contemnenda, nam etsi sit fractio cujus po