Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

videtur, quod contingentia seu quae ab infinitis pendent cir 
cumstantiis, per finita experimenta determinari non possunt; natura 
quidem suas habet consuetudines, natas ex reditu causarum, sed 
non nisi cos srci to nolv. Itaque quis dicet, an sequens experi 
mentum non discessurum sit nonnihil a lege omnium praeceden 
tium? ob ipsas rerum mutabilitates. Novi morbi inundant subinde 
humanum genus, quodsi ergo de mortibus quotcunque experimenta 
feceris, non ideo naturae rerum limites posuisti, ut pro futuro 
variare non possit. Cum ex aliquo observationum numero indaga 
mus lineam cometae, supponimus eam esse ex conicarum aut alio 
faciliorum genere. Datis quotcunque punctis inveniri possunt lineae 
infinitae per ipsa transientes. Quod sic demonstro: Postulo (quod 
demonstrari potest) datis quotcunque punctis inveniri posse lineam 
aliquam regularem, per ipsa transeuntem. Inventa illa esse pona 
tur et sit A. Sumatur jam aliud punctum inter data, sed extra 
hanc lineam; et per puncta initio data et punctum novum transeat 
linea, quod fieri potest per idem postulatum: hanc necesse est 
esse diversam a priori, at tamen per eadem transire puncta data, 
per quae prior. Et cum punctum infmities variari possit, etiam 
aliae atque aliae in infinitum lineae erunt possibiles. His autem 
punctis comparari possunt casus observati et lineae regulari regulae 
seu aestimationes ex casibus ducendae. Etsi autem empirice non 
posset haberi perfecta aestimatio, non ideo minus empirica aesti 
matio in praxi utilis et sufficiens foret. Qui menstrua excerpta 
Germanica Hanoverae conscribebat, apud me fuit. Pensionarii de 
Wit libellus exiguus est, ubi aestimatione illa nota utitur a possi 
bilitate casuum aequalium aequali et hinc ostendit reditus ad vitam 
sufficientes pro sorte a Batavis' solvi. Ideo Belgice scripserat, ut 
aequitas in vulgus appareret. 
P. S. 3 Decembr. 1703. 
Oblitus sum notare supra, Te et Dn. fratrem Tuum ita loqui 
ac si solutio problematum differentialium consisteret in separatione 
indeterminatarum, sed vides ex hoc ipso exemplo, cum quaeritur 
ddz:z = xxdxdx:a 4 quod esOadeo simplex, eam non sufficere, 
quanto minus in aequationibus compositis. Optatam quidem vocas 
talem aequationem, sed vero notavi dudum in omni differentiali cu- 
juseunque gradus nullo negotio posse obtineri hanc separationem 
seu semper posse obtineri valorem ipsius dx vel ddx vel d 3 x etc. 
olius per solas a, y, dy, ddy etc. ne mutando quidem indeter
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.