86
nobis in totam rerum harmoniam non admissis id apparere non
possit. Hoc constituto quaestiones de absoluto vel conditionali
decreto, gratiaque universali aut particulari partim philosophicae
partim verbales videntur. Turbat adhuc nonnihil controversia,
utrum solis electis vera fides et justificatio competat; in quo optem
quorundam ex vestris exemplo caeteros quoque paulo accommoda
tius loqui. Meo judicio liles de coena Domini, quae debet esse vin
culum caritatis, non debere talere schisma infelix ; sunt tamen qui
dam in ea re rigidiores, quos molliri posse non desperem. Sed
vestrorum Theologorum quos meam opinionem expetere ais (plus
ut apparet mihi tribuentes quam agnoscere audeam) sententiam
potius nosse optem.
XIV.
Jac. Bernoulli an Leibniz.
Tuis 26 Novbr. anni praeteriti ad me exaratis tardius respon
deo, tum ad varia negotia quibus hucusque distractus fui, tum
etiam ob affectum podagricum, qui aliquamdiu misere me lancina
vit, Nempe volebam usu vini rubri optimi (quamvis modico)
phlegma quo cerebrum quoque repletum sentiebam desiccare, sed
pessimo eventu; vixdum enim per paucos dies continuaveram, cum
dolores arthritici (quibus et nephritici quid admixtum erat) denuo
et repente omnes meos artus ipsumque etiam cranium (rarissimo
podagricorum exemplo) invaderent: quem adeo manifestum vini
effectum persentiscens, ejus usu penitus me interdicere cepi; sic-
que jam a trimestri et amplius optime valeo et optime digero,
contra Medicorum praesagium, qui potu solius aquae stomachum
nimis iri debilitatum praedixerant.
Vidi nuper optato in Actis Lips. anni praeteriti mens. Jan.
supplementum Tuum quadraturarum una cum methodo Fratris,
quem Tu recte redarguis, quod asseruerit omnes quadraturas ra
tionales pendere a quadratura circuli aut liyberbolae: et miror
ipsum adeo sibi confisum esse, ut asserti sui veritatem in tam
d x
simplici formula, qualis est examinare non sustinuerit. Sed