88
rationem inter numeros casuum, non magis urget illa exempla, in
quibus de numeris istis aliunde constare nequit, quam illa, in qui
bus etiam a priori cognosci possunt. Dixi autem, in istis me posse
demonstrare; viditque demonstrationem jam ante duodecennium
Frater et approbavit. Ut vero clarius comprehendas quid velim,
do Tibi exemplum: Pono in urna quadam reconditos esse calculos
aliquot, albos et nigros, et numerum alborum esse duplum numeri
nigrorum, Te autem nescire hanc rationem, et experimentis illam
determinare velle. Educis itaque calculum unum post alterum (re
ponendo singulis vicibus illum quem eduxisti, priusquam sequen
tem eligis, ne numerus calculorum in urna minuatur) et observas,
albus an ater sit quem elegisti. Dico jam, quod (assumtis duabus
rationibus rationi duplae quantumvis propinquis, una majore, mi
nore altera, pula 201 : 100 et 199 : 100) scientiiice determino
numerum observationum, quem si instituas, decies aut centies aut
millies etc. probabilius tibi fiat, rationem numeri vicium, quibus
album eligis, ad numerum vicium, quibus eligis nigrum, intra quam
extra hos limites rationis duplae 201:100 et 199:100 casuram;
adeo ut tandem moraliter certus esse possis, rationem per expe
rimenta deprehensam verae rationi duplae quantumvis proxime ac
cessuram. Quod si nunc loco urnae substituas corpus humanum
senis aut juvenis, quod fomitem morborum inter se velut urna
calculos continet, poteris eodem modo determinare per observa
tiones, quanto ille quam iste morti sit vicinior. Neque prodest
dicere, numerum morborum, quibus uterque expositus est, esse
infinitum; demus enim hoc; notum tamen est, et in infinito dari
gradus, et rationem unius infiniti ad aliud infinitum etiam numeris
finitis, aut praecise aut quantum ad praxin sufficit, exprimi posse.
Si morbi tractu temporis multiplicentur, novae tum utique obser
vationes forent instituendae: et certum est, illum qui vellet ex ho
diernis observationibus Londini, Parisiis alibique institui solitis de
termino vitae Patrum antediluvianorum judicare, a veritate enor
miter aberraturum esse. Exemplum de Trajectoria Cometae inda
ganda ex aliquot observatis ejus locis, fere hic est anqoodLovvoov;
neque unquam illo uterer ad ostendendum propositum: quanquam
et debito modo applicatum mihi non adversetur, cum negari non
possit, quod observatis quinque punctis, quae omnia deprehendan
tur esse in Parabola, suspicio Parabolae jam major sit futura, quam
si 4 tantum puncta fuissent observata: etsi enim infinitae sint il-