Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

89 
neae, quae per illa 5 puncta transeunt, praeter tamen has infini 
tas infinitae, imo infinities infinite sunt aliae, quae per sola 4 
priora, non vero per 5 ium punctum transeunt, quaeque adeo omnes 
per h tam observationem excluduntur. Fateor tamen omnem con 
jecturam, quae ex ejusmodi observatis deducitur, admodum levem 
et lubricam fore, nisi jam pro concesso sumatur, lineam quaesitam 
esse unam ex genere simpliciorum curvarum; quod equidem milii 
admodum veresimile fit, cum naturam ubique vias simplicissimas 
assectari videamus. Percipio ex Tua descriptione, Tractatum Bel 
gicum Johannis de Wit talia continere, quae scopo meo apprime 
inserviunt. Rogo itaque Te quam maxime, Vir Amplissime, ut 
Tuum Libri exemplum qua poteris occasione mihi commodato 
transmittas, quandoquidem cum Amstelodami frustra perquirendum 
curavi. Remittam illum fideliter in proximis nundinis Francofur- 
tensibus, una cum 4 ta et o ta parte Positionum mearum de S e - 
riebus infinitis, quarum haec novissime impressa et ventilata fuit. 
Frater meus Groningae febri ardente correptus lethaliter de 
cumbit. Frequens delirium et lipothymia quibus infestatur, nos 
de vita ejus magnopere anxios et sollicitos reddunt; quanquam 
undecimus jam fuerit morbi dies, quo literae postremae Gronin- 
ganae ad nos fuerunt exaratae. 
Vale et favere perge etc. 
Basileae 20 Aprilis 1704. 
P. S. Hac hora inspiciendum mihi offertur magnum volumen 
in quarto, cui titulus: Nova Crisis temporum (oder (Surtofer 
fofopf)t(ci)er 3^ibertrei6er) in quo Auctor Detblevus Cluverdus con 
fusum chaos miscuit plurimarum rerum, atque in geometricis an 
tiqua sua somnia de structura mundi, de quadraturis planetariis etc. 
recoquit, meque etiam, quem Auctorem credit libelli ab Hermanno 
nostro Considerationibus Nieuwentitianis oppositi, bine inde per 
stringit: sed nondum assequor quid velit, adeo mystice et cryptice 
dicta sunt omnia. Obsecro, Vir Amplissime, num Tu hominem 
intelligis? Ego certe nunc revera credo, illum aQqwozla zrjg dia- 
voiag laborare. Nuper quoque insperato literas accepi a D. Joh. 
Ott, Med. D. Scaphiis, in quibus judicium meum perquirit de me 
thodo quadam sua rectificandi quadrandique omnes curvas et omnia 
spatia; at ego nihil tale sequi video ex iis, quae bina vice prolixe 
ad me perscripsit: miror vero, numquid Tibi horum olim aperuerit: 
quandoquidem ea jam ab anno 1659 sibi cognita esse scribit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.