Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

103 
le iis quibus 
m, conatus 
determina- 
modificatur. 
conservari, 
in summa 
conservatur, 
ccipit, cujus 
pulsu, quod 
navi factis, 
n motus ab 
iter differt, 
imo est in- 
uctu virium 
Itaque actio 
ive virtutis, 
in corpus 
;ritates, ut 
ulta cogunt, 
in materia, 
i, Deo; im- 
ibui debent, 
em dedisse, 
ex observé 
is observa- 
pora reddi- 
ldum prae- 
sse modale, 
ituitur per 
is absoluti, 
diticatio vis 
que motrix 
ilioqui mo- 
illud quod 
vae. Ergo 
modificatio 
tantia cor- 
porea perdurantis. Unde Cartesiani, cum nullum principium 
activum substantiale modificabile in corpore agnoscerent, actionem 
omnem ipsi abjudicare et in solum Deum transferre sunt coacti, 
accersitum ex Machina, quod philosophicum non est. 
Variatur autem vis primitiva per derivativam in concursibus 
corporum, prout scilicet exercitium vis primitivae introrsum aut 
extrorsum vertitur. Revera enim omne corpus habet motum in 
testinum, neque unquam ad quietem deduci potest. Haec porro 
vis intestina sese extrorsum vertit, cum vis Elasticae officium facit, 
quando scilicet motus intestinus in cursu suo solito impeditur, 
unde omne corpus essentialiter Elasticum est, ne aqua quidem 
excepta, quae quam violenter repercutiat, etiam pilae tormentariae 
docent. Et nisi Elasticum esset omne corpus, l^ges motuum verae 
et debitae obtineri non possent. Interim ea vis non semper sese 
conspicuam in ipsis sensibilibus corporum partibus reddit, cum 
eae scilicet non salis cohaerent. Quanto autem corpus est durius, 
tanto est elasticum magis forliusque repercutit. Nempe in con 
cursu cum corpora a se invicem resiliunt, id fit per vim Elasticam, 
unde revera corpora motum a concursu proprium semper habent 
a vi sua propria, cui impulsus alienus tantum occasionem praebet 
agendi et ut sic dicam determinationem. 
Hinc autem intelligitur, etsi admittatur vis illa primitiva seu 
Forma substantiae (quae revera etiam figuras in materia determinat, 
dum motum efficit), tamen in vi elastica aliisque phaenomenis ex 
plicandis semper procedendum esse Mechanice, nempe per figuras 
quae sunt modificationes materiae, et per impetus qui sunt modi 
ficationes formae. Et inane est, cum rationes distinctae et speci 
ficae reddi debent, ad formam seu primitivam in re vim immediate 
et generice confugere, uti inane est in creaturarum phaenomenis 
explicandis recurrere ad primam substantiam seu Deum, nisi ejus 
instrumenta aut fines simul speciatim explicentur, causaeque effi 
cientes proximae aut etiam finales propriae recte reddantur, ut po 
tentia ejus et sapientia appareat. Omnino enim (quicquid dixerit 
Cartesius) non efficientes tantum, sed et finales causae sunt physicae 
tractationis; prorsus quemadmodum domus male exponeretur, si 
quis partium structuram traderet tantum, non usum. Jam supra 
etiam monui, cum omnia in natura explicari dicimus Mechanice, 
excipiendas esse ipsas Legum Motus rationes seu principia Mecha 
nismi, quae non ex solis mathematicis atque imaginationi subjectis,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.