Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

externorum impediat: exempli causa, pendulum ad altitudinem, ex 
qua demissum est, praecise rediturum esse, nisi aeris resistentia 
similiaque impedimenta exigua alia nonnihil de vi ejus absorberent, 
a quibus nos quidem nunc animum abstrahimus. Suppono item 
secundo, tanta vi opus esse ad elevandum corpus A (fig. 11) 
unius librae usque ad altitudinem CD quatuor ulnarum, quanta 
opus est ad elevandum corpus B quatuor librarum usque ad alti 
tudinem EF unius ulnae. Omnia haec a Cartesianis pariter ac cae- 
teris Philosophis et Mathematicis nostri temporis conceduntur. 
Ilinc sequitur corpus A delapsum ex altitudine CD praecise tantum 
acquisivisse virium, quantum corpus B lapsum ex altitudine EF. 
Nam corpus (A) postquam lapsu ex C pervenit ad D, ibi habet 
rem reassurgcndi usque ad C, per suppos. 1, hoc est vim elevandi 
corpus unius librae (corpus scilicet proprium) ad altitudinem qua 
tuor ulnarum. Et similiter corpus (B) postquam lapsu ex E per 
venit ad F, ibi habet vim reassurgendi usque ad E, per suppos. 1, 
hoc est vim elevandi corpus quatuor librarum (corpus scilicet pro 
prium) ad altitudinem unius ulnae. Ergo per suppos. 2 vis cor 
poris (A) existentis in D, et vis corporis (B) existentis in E sunt 
aequales. 
Videamus jam an et quantitas motus ulrobique eadem sit. 
Verum ibi praeter spem discrimen maximum reperietur. Quod ita 
ostendo. Demonstratum est a Galilaeo, celeritatem acquisitam lapsu 
CD esse duplum celeritatis acquisitae lapsu EF. Multiplicemus ergo 
corpus A, quod est ut 1, per celeritatem suam, quae est ut 2, pro 
ductum seu quantitas motus erit ut 2; rursus multiplicemus cor 
pus B quod est ut 4, per suam celeritatem, quae est ut 1, pro 
ductum seu quantitas motus erit ut 4. Ergo quantitas motus, 
quae est corporis (A) existentis in D, est dimidia quantitatis mo 
tus, quae est corporis (B) existentis in F, et tamen paulo ante 
vires utrobique inventae sunt aequales. Itaque magnum est dis 
crimen inter vim motricem et quantitatem motus, ita ut unum per 
alterum aestimari non possit, quod ostendendum susceperamus. 
Ex his apparet, quomodo vis aestimanda sit a quantitate effectus, 
quem producere potest, exempli gratia ab altitudine, ad quam ipsa 
corpus grave datae magnitudinis et speciei potest elevare, non vero 
a celeritate quam corpori potest imprimere. Non enim dupla, sed 
majore vi opus est ad duplam eidem corpori dandam celeritatem. 
Nemo vero^miretur in vulgaribus machinis, vecte, axe in in peri-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.