196
tempore praestet, pro variis enim inclinationibus planorum mutari eas ,
potest tempus. Quoniam tamen caeteris paribus diximus tempora g an
esse celeritatibus proportionalia, hinc temporis recte intellecti con- exc
siderationem celeritatis considerationi addere nihil aliud est quam n0
celeritatis considerationem duplicare, hoc est altitudinis considera- cel
lionem adhibere, quae dupla celeritate et duplo tempore est qua- nor
drupla, et tripla celeritate tripjoque tempore noncupla, adeoque q lia
est in ratione composita celeritatum et temporum ascensus, hoc na j (
est in ratione celeritatum duplicata. Hinc satis hahui altitudinem p r0
considerare, quae caetera jam includit, vel rationem celeritatum du- П щ
plicatam, praesertim cum celeritatis duplicata ratio, vel altitudinis jj ce
simpla, si moli conjungantur, potentiam constituant sine ulla ex- Gec
ceptione, quod de tempore secus est, cum ob ejus variabilitatem hic
fallat, aestimatio per tempus, nisi cautelae adhibeantur omniaque se r
in modo ascendendi utrobique in his quae comparantur sint paria. e a
Cartesius certe nec temporis consideratione hic usus est, nec cele
ritatis rationem duplicavit, sed non nisi quantitatem motus seu e a
factum ex mole in celeritatem simplicem tanquam virium mensuram ger
aestimare et in corporibus conservare voluit, quemadmodum ex su
dictis manifestum est: nec facile (opinor) Cartesianus quisquam bus
produci poterit, qui aliter Magistrum sit interpretatus ante objec- ho<
tionem meam, aut qui regulam ejus ad solas quinque machinas cor
vulgares vel ad potentias isochroni motus restrinxerit; hoc enim tur
legem naturae pro universalissima venditatam et (si vera esset) par
pulcherrimam prorsus coarctare ac corrumpere, et deserere potius har
quam defendere foret. Si quis vero putet tempus novam aliquam obi
vim moli et celeritati addere, sic ut e duobus corporibus existen- bili
tibus aequalibus et aeque velocibus illud sit potentius quod ma- in
jore tempore totam vim suam acquisivit aut exeret, eum longe ab- ips
errare manifestum est: potentia enim ex quantitate et mole datis In
jam tum determinata est; si vero possibile esset, his manentibus, pia
ob temporis differentiam variari vires, magis rationi consentaneum rio
foret, illi majorem potentiam tribuere, quod effectum praestaret fer
tempore minore, caeteris paribus. Verum tempus per se nihil ad- ab<
dit potentiae, sed potius potentia sibi ipsi tempus agendi deter- rer
minat pro circumstantiis externis, quibus variantibus etiam tempus sp<
variatur infinitis modis. Et sane possum efiicere ope planorum hai
varie inclinatorum, ut gravia diversis temporibus, utcunque in qua- tan
cunque data ratione aequalitatis vel inaequalitatis sese habentibus, du