Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

L ¡¡¡¡¡¡I |j 
orum mutari 
nus tempora 
itellecti con- 
ld est quam 
s considera- 
ore est qua 
la, adeoque 
oensus, hoc 
altitudinem 
eritatum du- 
;1 altitudinis 
iine ulla ex- 
ariabilitatem 
ir omniaque 
• sint paria, 
st, nec cele- 
motus seu 
i mensuram 
dmodum ex 
i quisquam 
ante objec- 
e machinas 
hoc enim 
vera esset) 
orere potius 
am aliquam 
ius existen- 
quod ma- 
1 longe ab- 
mole datis 
manentibus, 
osentaneum 
i praestaret 
se nihil ad- 
endi deter 
am tempus 
planorum 
}ue in qua- 
habentibus, 
137 
easdem vires acquirant vel exerant; imo, dum haec scribo, ele 
gantia problematis motus, lineam descensoriam singularem 
excogito, cujus ea est natura mirabilis, ut grave in ea 
non accelerate, sed aequabiliter et isochrone sitdes- 
censurum, hoc est ut descensus (in perpendiculari nimirum, 
non ipsa linea descensoria sumti, seu quod idem est appropin 
quationes ad planum horizontale) futuri sint temporibus proportio 
nales, et grave tantum uno minuto quantum altero ad inferiora 
progrediatur; cujus lineae naturam illis divinandam relinquo, qui 
nimiae me confidentiae insimulabunt, quod aliquid Cartesianis ob 
jicere et ipsam Cartesii (viri licet mea quoque confessione summi) 
Geometriam imperfectionis accusare non dubitavi. Habebunt enim 
hic ejus cultores exercendae artis suae analyticae materiam, prae 
sertim cum non difficile sit problema et paucis peragi possit, si 
ea analysi tractetur, cujus principia a me sunt publicata. 
Porro praeter propositam supra naturae legem, quod 
eadem servetur summa virium, aliam habeo non minus 
generalem et rationi consentaneam, nempe eandem s em per in 
summa servari quantitatem directionis sive in corpori 
bus particularibus inter se communicantibus sive in tota natura, 
hoc est si ducatur recta quaecunque pro arbitrio et propositis 
corporibus solum inter se communicantibus quotcunque aestime 
tur in rectis assumtae parallelis quantitas progressus in unam 
partem detracta quantitate progressus in contrariam, reperietur 
hanc differentiam semper manere eandem, adeoque naturam non 
obstantibus corporum conflictibus, non interrupto tenore aequa 
biliter prosequi scopum eundem, quem in toto, singulis partibus 
in unum computatis, compensatione facta sibi proposuit, quippe 
ipsamet sibi ipsi obstare atque impedimenta ponere non possit. 
In universa autem natura omnia in aequilibrio sunt et respectu 
plagarum quarumcunque totius universi parallelos conatus contra 
rios inter se in summa perfecte aequales esse necesse est, dif 
ferentia (nempe nulla) itidem semper eadem manente. Quod si 
abesset illud aequilibrium universi, omnia aequabili tenore migra 
rent continuo ad easdem partes, quod ratione caret, quoniam 
spatium ubique sibi simile est, nec causa intelligi potest cur in 
hanc potius plagam quam in contrariam sit eundum. In partibus 
tamen universi varios aestus et quasi reciprocationes materiae esse, 
dubium nullum est, salvo aequilibrio summae. Ut autem vis hu-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.