jas naturae legis melius intelligatur, inspiciatur iterum figura 14.
Sint corpora quotcunque cujuscunque magnitudinis aut figurae,
quae moveantur aut quiescant, ut B, C, M, N, P, Q; ducatur recta
quaecunque AH; dico in alterutram plagarum A vel H, quae de
tracto contrario conatu praevalet, eundem semper in his corpori
bus in summa nisum fore; et quidem corpora M et N ponantur
moveri in recta parallela ipsi AH, ipsius M moles sit 2, celeritas
qua tendit ex jM versus 2 M seu versus plagam H sit 9, quantitas
directionis ad H erit 18. Contra, corporis N moles sit 4, celeri
tas qua moveatur ex t N versus 2 N seu versus plagam A.sit 3;
quantitas directionis ad A erit 12. Quod vero allinet corpora B
et C, etsi moveantur in recta FE quae non est parallela ipsi AH,
directio tamen earum in plagas A et H ita aestimatur, posito B
tendere ex jB in 2 B celeritate jB 2 B ut 9; ducatur per t B recta
jBT parallela ipsi HA, cui ex 2 B educta 2 BT ad angulos rectos
occurrat in T, tunc celeritas, in qua B tendit ad plagam A, aesti
mabitur magnitudine rectae jBT quam ponamus esse 8, moles
autem ipsius B est 1 et quantitas directionis ejus ad plagam A
erit 8; contra, si jC 2 C ponatur 1, erit jCL (parallela ipsi AH) f,
posito angulo jCLiC recto, et quia ipsius C moles est 1, utique
quantitas directionis versus H erit Similiter corpora P et Q
licet moveantur in recta non parallela ipsi AH, si tamen ipsius
P celeritas iP 2 H sit ut 3, et ipsius Q celeritas !Q 2 Q ut 2, ductis
ipsi AH parallelis 4 PR et jQS sic ut anguli , l'R 2 P et iQS 2 Q sint
recti, et PR ff, et QS yy, tunc posito molem ipsius P esse 5,
erit ejus quantitas directionis versus II 5 in seu et po
sito molem ipsius Q esse 3, erit ejus quantitas directionis versus
A 3 in yy seu VV 4 ; itaque computando omnia, summa directio
num in plagam II erit 18 + $+y/ 1 , summaque directionum in pla
gam contrariam A erit 12 + 8 + y T 4 , et ab illa banc detrahendo
restabit 8 quantitas directionis totalis in recta AH et parallelis
tendens in plagam H, eaque semper manebit eadem utcunque haec
sex corpora motum communicent atque inter se concurrant, modo
nullum externum accedat. Semper enim erit perinde quoad direc-
tionen ac si libra ut 1 celeritate ut 8 feratur versus plagam H in
parallela ipsi AH, et secundum hanc aestimationem etiam continue
moles horum sex corporum versus plagam A promovebitur, in
summa scilicet, licet particulatim considerando aliqua minus pro
grediantur, imo contraria directione ferantur.