puncta intersectionum rectae projectae cum projectione circuli et
ipsa sibi continue accedere, et postremo punctis intersectionum
veris in se invicem abeuntibus, etiam projecta in se invicem abire,
ac proinde ubi recta circulum tangit, etiam rectam ab ipsa pro
jectam tangere lineam conicam a circulo projectam. Quod est in
ter primaria Conicorum theoremata , et non ambagibus et appa
ratu figurarum, aut in unaquaque Conica separatim, ut solet apud
alios, sed facili mentis intuitu generaliter hoc modo demonstra
tur. Sumamus aliud ex Conicis exemplum. Constat casum
vel suppositionem Ellipseos accedere posse casui Parabolae, quan
tum (piis volet, sic ut discrimen inter Ellipsin et Parabolam fieri
possit minus discrimine quovis dato, modo concipiatur alterum
focum EI ipseos a foco nobis propiore salis longe removeri, ita
ennn radii ab illo remoto foco vementes a parallelis tam parum
different, quam quis volet, et proinde vi principii nostri omnia
Theoremata Geometrica de Ellipsi in universum applicari poterunt
ad Parabol im, siquidem haec consideretur lanquam Ellipsis foci
alterius infinite abhinc distantis aut (si quis infiniti expressionem
vitare velit) lanquam figura ab Ellipsi quadam minus differens
quantitate data.
Idem jam Principium ad Physica transferamus. Exempli
causa Quies considerari potest ut celeritas infinite parva, vel ut
tarditas infinita. Et proinde quicquid verum est de celeritate et
tarditate in universum, id verum etiam suo modo esse dehet de
quiete seu tarditate summa, et proinde qui regulas motus et quie
tis dare vult, meminisse debet, regulam quietis sic oportere con
cipi, ut possit intelligi velut corollarium quoddam sive casus spe
cialis regulae motus. Quodsi id non succedat, certissimum sig
num est, regulas esse male constitutas et minime inter se con
sentientes. Sic et aequalitas considerari potest ut inaequalitas in
finite parva, ubi discrimen est dato quovis minus. Neglectu hu
jus quoque observationis Cartesius, magni licet ingenii vir, in
suis naturae legibus constituendis lapsus est. Nec repetam nunc
quidem alium fontem errorum ejus, supra a me obstructum, ex
confusione virium et quantitatis motuum ortum. Tantum osten
dam quomodo in principium nostrum hic expositum peccaverit.
Sumamus exempli causa regulam motus primam et secundam,
quas in Principiis Philosophiae tradidit; has ajo inter se pugnare.
Secunda enim ejus regula est: Si duo corpora B et C sibi directe