164
testinum minus perturbet, exemplo flammae, in qua expulsionem
unius et attractionem alterius ipsi sensus docent. Quodsi quis jam
altius ista repeti desideret, is cogitet Globum fluidum fuisse, atque
adeo in se motum varium intestinum habuisse, motibus ambien
tium sese accommodantem, et instar guttae olei in aqua natantis
fuisse rotundatum, ut ambientia quam minimum perturbarentur,
et tunc quoque cum paulatim induruit, pervium mansisse et mea
tus convenientes motibus fluidi residui ingredientis retinuisse.
Et quidem natura fluidi est motus intestinos habere varios, qui ubi
ab ambientibus coercentur ne avolet materia, redeunt in se ipsos
adeoque in circulares abeunt, et circulos magnos affectant, quia ita
maximum relinent conatum recedendi. A quo jam detruduntur ea
corpora, quibus minus hujus fluidi includitur seu in quibus minor
conatus recedendi. Itaque si vis centrifuga adhibenda est ex Rep
leri invento, non deduci debet ex motu aetheris in aequatore et paral
lelis qui ad axem telluris detruderet, sed ut jam olim annotare
memini, circulis magnis quorum idem cum globo centrum, quales
sunt meridiani, exemplo ejus motus qui in magnetis atmosphaera
apparet, licet enim in fluido motus sit circularis varius in omnes
partes in circulis magnis quibuscunque, nihil tamen prohibet esse
quosdam polos, per quorum meridianos sil validior materiae cujus-
dam cursus ad systematis situm accommodatus. !ta variae causae
assignatae coincidunt inter se hac explicandi ratione habemusque
simul radiationem sphaericam, attractionem magnetis, explosionem
perturbantis, fluidi motum intestinum, circulationem atmosphaerae
conspirantes vim centrifugam. Sed quaecunque sit causa gravita
tis, sufficere nobis potest Globum attrahentem radios materiales ra
diis lucis analogos propellere seu impulsuum lineas emittere in
omnem plagam a centro recedentes; non quasi partes a tellure
ad grave usque pervenire necesse sit, sed quod materia materiam
contiguam impellente impetus propagetur ut in lumine et sono,
et liquoribus motis. Quanquam erraverint, quibus persuasum fuit
propagationem alicujus effectus sensibilis fieri posse in instanti.
Radii autem ut ita dicam Magnetici seu quibus attractio efficitur,
consistunt in conatu recessivo fluidi cujusdam insensibilis, subti
lissime quidem divisibilis, sed confertissimi, cui cum interponantur
corpora porosa, qualia sunt terrestria quae non tantundem in pari
spatio materiae a centro recedere conantis continent adeoque mi
nore levitate praedita sunt, necesse est fluido emisso praevalente,
teri
Mal
tro
que
ipsi
ut
min
par
ram
cor]
por
tilic
cifn
tatu
reti
cific
sub
ster
jor
ad
est
dup
grav
altr;
cent
sph;
RCP
simi
bise
supi
sup<
vel
rati<
sup<
ficie
cipr
tatic
sunl
gra