160
centro radiante vel attrahente. Hoc autem a priori nobis depre
hensum, mox iterum sua sponte a posteriori per calculum analv-
ticum ex phaenomenis planetarum communibus ductum nascetur
mirifico consensu rationum et observationum, et insigni confirma
tione veritatis. Quae enim sequuntur, non constant Hypothesibus,
sed ex phaenomenis per leges motuum concluduntur; sive enim
detur sive non detur attractio planetarum ex sole, sufficit a nobis
eum colligi accessum et recessum, hoc est distantiae incrementum
vel decrementum, quem haberet si praescripta lege attraheretur.
Et sive circuletur revera circa solem, sive non circuletur, sufficit
ita situm mutare respectu solis ac si circulatione harmonica move
retur, et proinde Principia intelligendi mire simplicia et foe-
cunda reperta esse, qualia nescio an olim homines vel sperare ausi
fuissent. Quantum autem hinc de ipsis motuum causis sit conclu
dendum , prudentiae cujusque aestimandum relinquemus, fortasse
enim eo res jam perducta est, ut Poeta intelligens non amplius
dicere ausit Astronomis:
Talia frustra
Quaerite quos agitat mundi labor, at mihi semper
Tu quaecunque paret tam crebros causa meatus
Ut superi voluere late.
1) Ut ergo rem ipsam ex phaenomenis conficere aggredia
mur, ante omnia demonstrari potest, secundum naturae leges om
nia corpora, q u a e in fluido lineam curvam descri
bunt, ab ipsius fluidi motu agi. Omnia enim curvam de
scribentia ab ea recedere conantur per rectam tangentem (ex na
tura motus), oportet ergo esse quod coerceat seu renovet causam
curvitatis. Nihil autem contiguum est nisi fluidum (ex hypolhesi)
et nullus conatus coercetur nisi a contigno et moto (ex natura
corporis), fluidum ergo ipsum in motu esse necesse est.
2) Hinc sequitur, planetas moveri a suo aethere seu
habere orbes fluidos deferentes vel moventes. Omnium enim con
sensu lineas curvas describunt, nec possibile est phaenomena ex
plicari, suppositis motibus rectilineis tantum. Itaque (per praece
dentem) moventur a fluido ambiente. Idem aliter demonstrari
potest ex eo quod motus planetae non est aequabilis seu aequali
bus temporibus aequalia spaiia describens. Unde etiam necesse
est, ut a motu ambientis agatur. Et cum experiamur omnes pla
netas in eadem fere coeli regione et ad easdem partes ferri, con-