»36
nae mutationes audacium ingeniorum flatibus quotidie incerti jac
temur, sed tandem aliquando humanum genus, refrenata sectarum
libidine (quam inanis novandi gloria stimulat), constitutis certis
dogmatibus, inoffenso pede non in Philosophia minus quam in
Mathesi ad ulteriora progrediatur, cum in scriptis praestantium
Virorum veterum et recentiorum (si ea fere adimas, quibus in alios
durius dicunt) plurimum esse soleat veri et boni, quod erui et in
publicos thesauros digeri meretur. Idque utinam facere mallent
homines, quam censuris tempus prodigere, quibus tantum vanitati
suae litant. Nobis certe, quibus in novis et nostris quibusdam ita
favit fortuna, ut de bis solis cogitare nos passim juberent amici,
nescio quomodo tamen pleraque etiam aliena non displicent et suo
quodque pretio, etsi diverso, censetur; cujus rei fortasse causa
est, quod plura agitando nihil spernere didicimus. Sed nunc in
viam redeamus.
Duplex autem est Vis Activa (quam cum nonnullis non
male Virtutem appelles), nempe ut primitiva, quae in omni
substantia corporea per se inest (cum corpus omnimode quiescens
a rerum natura abhorrere arbitrer), aut derivativa, quae primi
tivae velut limitatione, per corporum inter se conflictus resultans,
varie exercetur. Et primitiva quidem (quae nihil aliud est, quam
EVTeXe%eia t) 7TQiorrj) animae vel formae substantiali re
spondet, sed vel ideo non nisi ad generales causas pertinet, quae
phaenomenis explicandis sufficere non possunt. Itaque illis assen-
timur, qui formas in rerum sensibilium causis propriis specialibus
que tradendis adhibendas negant: quod monere operae pretium
est, ne, dum eas velut postliminio ad fontes rerum aperiendos re
ducimus, simul ad vulgaris Scholae battologias redire velle videa
mur. Interim necessaria earum notitia est ad recte philosophan
dum, nec quisquam se corporis naturam tenere satis putet, nisi
animum talibus adverterit intellexeritque imperfectam, ne dicam
falsam esse notionem illam substantiae corporeae crassam et ab
imaginatione sola pendentem ac philosophiae corpuscularis (per se
egregiae verissimaeque) abusu ab aliquot annis incaute introductam,
quemadmodum vel hoc argumento constat, quod omnimodam ces
sationem ac quietem a materia non excludit, nec legum naturae
vim derivativam moderantium rationes afferre potest. Similiter vis
quoque passiva duplex est, vel primitiva vel derivativa. Et quidem
vis primitiva patiendi seu resistendi id ipsum constituit,