Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

93? 
srti jac- 
jctarum 
s certis 
uam in 
;antium 
in alios 
i et in 
mallent 
vanitati 
clam ita 
amici, 
et suo 
s causa 
U11C in 
is non 
i omni 
iescens 
primi- * 
ultans, 
quam 
1 i re- 
quae 
assen- 
ilibus- 
’etium 
os re- 
videa- 
phan- 
, nisi 
dicam 
et ab 
ier se 
dam, 
ces- 
turae 
sr vis 
(idem 
tituit, 
quod materia prima, si recte interpreteris, in Scholis appella 
tur, qua scilicet fit, ut corpus a corpore non penetretur, sed eidem 
obstaculum faciat, et simul ignavia quadam, ut sic dicam, id est 
ad motum repugnatione sit praeditum, neque adeo nisi fracta non 
nihil vi agentis impelli se patiatur. Unde postea vis derivativa 
patiendi varie in materia secunda sese ostendit. Sed no 
strum est, generalibus illis ac primitivis sepositis suppositisque 
quibus ob formam corpus omne semper agere et ob materiam 
corpus omne semper pati ac resistere docemur, nunc quidem per 
gere ulterius, et in hac doctrina de virtutibus et resisten 
tiis derivativis tractare, quatenus variis nisibus pollent cor 
pora aut rursus varie renituntur; bis enim accommodantur leges 
actionum, quae non ratione tantum intelliguntur, sed et sensu ipso 
per phaenomena comprobantur. 
Vim ergo derivativam, qua scilicet corpora actu in se invicem 
agunt aut a se invicem patiuntur, hoc loco non aliam intelligimus, 
quam quae motui (locali scilicet) cohaeret, et vicissim ad motum 
localem porro producendum tendit. Nam per motum localem cae- 
tera phaenomena materialia explicari posse agnoscimus. Motus est 
continua loci mutatio, itaque tempore indiget. Mobile tamen in 
motu existens, ut in tempore habet motum, ita in quovis momento 
habet velocita tem, quae tanto major est, quanto plus spatii 
percurritur minusque impenditur tempus. Velocitas sumta cum di 
rectione Conatus appellatur; Impetus autem est factum ex 
mole corporis in velocitatem, ejusque adeo quantitas est, quod Car- 
tesiani appellare solent quantitatem motus, scilicet momentaneam, 
tametsi accuratius loquendo ipsius motus, quippe in tempore exi- 
stentis, quantitas ex aggregato impetuum durante tempore in mo 
bili existentium (aequalium inaequaliumve) in tempus ordinalim 
ductorum nascatur. Nos tamen cum ipsis disputantes ipsorum 
loquendi morem secuti sumus. Quin eliam quemadmodum (non 
incommode ad usum loquendi doctrinalem) ab accessu jam facto 
faciendove distinguere possumus accessionem quae nunc iit, tam 
quam incrementum accessus vel elementum; aut quemadmodum 
descensionem praesentem a facto jam descensu, quem auget, di 
stinguere licet; ita possemus praesentaneum seu instantaneum mo 
tus elementum ab ipso motu per temporis tractum diffuso discer 
nere et appellare Motionem; atque ita quantitas motionis di 
cetur, quae vulgo motui tribuitur. Et quanquam in verbis faciles
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.