Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

938 
/ 
simus post interpretationem habitam, antea tamen nos in iis cu 
riosos esse oportet, ne ambiguitate decipiamur. 
Porro ut aestimatio motus per temporis tractum iit ex infi 
nitis impetibus, ita vicissim impetus ipse (etsi res momentanea) iit 
ex inlinitis gradibus successive eidem mobili impressis, habetque 
elementum quoddam, quo non nisi infinities replicato nasci potest. 
Finge tubum AC (lig. 24) in plano horizontali hujus paginae certa 
quadam uniformi celeritate rotari circa centrum C immotum, et 
globum B in tubi cavitate existentem liberari vinculo vel impedi 
mento, atque incipere moveri vi centrifuga; manifestum est, initio 
conatum a centro recedendi, quo scilicet globus B in tubo tendet 
versus ejus extremitatem A, esse infinite parvum respectu impetus 
quem jam tum habet a rotatione, seu quo cum tubo ipso globus 
B a loco D tendet versus (D) retenta a centro distantia. Sed con 
tinuata aliquamdiu impressione centrifuga a rotatione procedente, 
progressu ipso oportet nasci in globo impetum quendam centri 
fugum completum (D)(B) comparabilem cum impetu rotationis 
D(D). Hinc patet duplicem esse Nisum, nempe elementarem seu 
infinite parvum, quem et sol ici tat ion em appello, et formatum 
conlinuatione seu repetitione Nisuum elementarium, id est impe 
tum ipsum, quanquam non ideo velim haec Entia Mathematica 
reapse sic reperiri in natura, sed tantum ad accuratas aestimatio 
nes abstractione animi faciendas prodesse. 
Hinc Vis quoque duplex: alia elementaris, quam et mor 
tuam appello, quia in ea nondum exisfit motus, sed tantum soli- 
citalio ad motum, qualis est globi in tubo, aut lapidis in funda, 
etiam dum adhuc vinculo tenetur; alia vero vis ordinaria est, cum 
motu actuali conjuncta, quam voco vivam. Et vis mortuae qui 
dem exemplum est ipsa vis centrifuga, itemque vis gravitatis seu 
centripeta, vis etiam qua Elastrum tensum se restituere incipit. 
Sed in percussione, quae nascitur a gravi jam aliquamdiu cadente, 
aut ab arcu se aliquamdiu reslituente, aut a simili causa vis est 
viva, ex infinitis vis mortuae impressionibus continuatis nata. Et 
hoc est quod Galilaeus voluit, cum aenigmatica loquendi ratione 
percussionis vim infinitam dixit, scilicet si cum simplice gravitatis 
nisu comparetur. Etsi autem impetus cum vi viva semper sit con 
junctus, differre tamen haec duo infra ostendetur. 
Jil Viva in aliquo corporum aggregato rursus duplex intel- 
ligi potest, totalis scilicet, vel p arti alis ; et partialis iterum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.