239
vel respectiva vel directiva, id est vel propria partibus vel com
munis. Respectiva sive propria est, qua corpora aggregato
comprehensa possunt agere in se invicem; directiva seu com
munis est, qua praeterea ipsum aggregatum extra se agere po
test. Voco autem directivam, quia directionis totalis vis integra
in hac vi partiali conservatur. Ea autem sola superesset, si subito
aggregatum congelascere tingeretur motu partium inter se inter
cepto. Unde ex vi respectiva et directiva simul sumtis componitur
vis totalis absoluta. Sed haec melius ex tradendis infra re
gulis intelligentur.
Veteres, quantum constat, solius vis mortuae scientiam ha
buerunt, eaque est, quae vulgo dicitur Mechanica, agens de vecte,
trochlea, plano inclinato (quo cuneus et cochlea perlinent), aequili
brio liquorum, et similibus, ubi nonnisi de conatu primo corporum
in se invicem tractatur, antequam impetum agendo conceperunt.
Et licet leges vis mortuae ád vivam transferri aliquo modo possint,
magna tamen cautione opus est, ut vel hinc decepti sint, qui vim
in universum cum quantitate ex ductu molis in velocitatem facta
confuderunt, quod vim mortuam in ratione horum composita esse
deprehendissent. Nam ea res ibi speciali ratione contingit, ut jam
olim admonuimus, quoniam (exempli gratia) gravibus diversis de
scendentibus, in ipso initio motus utique ipsi descensus seu ipsae
quantitates spatiorum descensu percursorum, nempe adhuc infinite
parvae seu elementares sunt celeritatibus seu conatibus descen
dendi proportionales. Sed progressu facto, et vi viva nata, celeri
tates acquisitae non amplius proportionales sunt spatiis descensu
jam percursis, quibus tamen vim aestimandam olim ostendimus
ampliusque ostendemus, sed tantum earum elementis. Galilaeus
de vi viva (alio licet nomine, imo conceptu) agere coepit primus-
que explicuit, quomodo acceleratione gravium descendentium motus
nascatur. Cartesius recte discrevit velocitatem a directione, et vi
dit etiam in conflictu corporum id sequi, quo minime mutantur
priora. Sed minimam mutationem non recte aestimavit, dum so
lam directionem vel solam velocitatem mutat, cum contemperata
ex ambobus instituenda esset mutatio: quod quomodo fieri deberet,
ipsum fugit, quia res tam heterogeneae comparari ac contemperari
posse, ipsi modalibus potius tunc quam realibus intento non vide
bantur, ut alios ejus in hac doctrina lapsus taceamus.
Honoratus Fabri, Marcus Marci, Job. Alpb.