Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

242 
Formam, an evteXexsiccv, an Vim appellemus, non refert, modo 
meminerimus per solam virium notionem intelligibiliter explicari. 
Quod vero hodie egregii quidam viri, hoc ipsum videntes, 
vulgarem nempe materiae notionem non sufficere, Deum accersunt 
ano wxccvfjg, vimque omnem agendi auferunt rebus, quasi Mosaica 
quadam Philosophia (ut Fluddus olim vocabat), assentiri non pos 
sum. Tametsi enim praeclare ab ipis animadversum concedam, 
substantiae unius creatae in aliam influxum proprium nullum esse, 
si res ad metaphysicum rigorem exigatur, fatearque etiam libenter 
omnes res continua semper creatione a Deo proficisci; nullam ta 
men veritatem naturalem in rebus esse puto, cujus ratio imme 
diate petenda sit ex divina actione vel voluntate, sed semper rebus 
ipsis aliqua a Deo esse indita, unde omnia earum praedicata ex 
plicentur. Certe non corpora tantum Deum creasse constat, sed 
et animas, quibus entelecheiae primitivae respondent. Verum haec 
alias suis propriis rationibus profundius eductis demonstra 
buntur. 
Interim etsi principium activum materialibus notionibus su 
perius et ut sic dicam vitale ubique in corporibus admittam, non 
ideo tamen Henrico Moro aliisque viris pietate et ingenio insigni 
bus hic assentior, qui Archaeo nescio quo aut hylarchico principio 
etiam ad phaenomena procuranda sic utuntur, quasi scilicet non 
omnia mechanice explicari possint in natura, et quasi qui hoc co- 
nentur, incorporea tollere videantur, non sine suspicione impietatis; 
aut quasi cum Aristotele Intelligentias orbibus rotandis affigere ne- 
cesse sit, aut elementa dicendum sit sursum vel deorsum a forma 
sua agi, compendiosa sed inutili docendi ratione: His, inquam, non 
assentior, nec magis ista mihi Philosophia, quam illa quorundam 
placuit Theologia, qui Jovem tonare aut ningere sic credebant, ut 
causarum propiorum inquisitores etiam Atheismi crimine infama 
rent. Optimum meo judicio temperamentum est, quo pietati pa 
riter et scientiae satisfit, ut omnia quidem phaenomena corporea a 
causis efficientibus mechanicis peti posse agnoscamus, sed ipsas 
leges mechanicas in universum a superioribus rationibus derivari 
intelligamus, atque ita causa efficiente altiore tantum in generali 
bus et remotis constituendis utamur. His vero semel stabilitis, 
quoties postea de rerum naturalium causis efficientibus propinquis 
et specialibus tractatur, animabus aut Entelecheiis locum non de 
mus, non magis quam otiosis facultatibus aut inexplicabilibus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.