»43
sympathiis, cum nec ipsa causa efficiens prima atque universalissima
specialibus tractationibus intervenire debeat, nisi quatenus fines
spectantur, quos divina Sapientia habuit in rebus sic ordinandis,
ne quam laudis ejus et hymnorum pulcherrimorum canendorum
occasionem negligamus.
Sane et finales causae (ut singulari plane exemplo optici
principii, celeberrimo Molineusio in Dioptricis suis valde probante,
ostendi) subinde magno cum fructu etiam in physicis specialibus
adhibentur, non tantum ut supremi Autoris pulcherrima opera magis
admiremur, sed etiam ut divinemus interdum hac via, quae per il
lam efficientium non aeque aut non nisi hypothetice patent. Quem
usum hactenus fortasse Philosophi nondum satis observarunt. Et
in universum tenendum est, omnia in rebus dupliciter explicari
posse: per regnum potentiae seu causas efficientes, et
per regnum sapientiae seu per finales; Deum corpora ut
machinas more architecti secundum leges magnitudinis vel
mathematicas, et quidem in usum animarum; animas vero,
sapientiae capaces, ut cives suos et societatis cujusdam cum ipso
participes, more Principis, imo patris secundum leges bonita
tis vel morales ad suam gloriam moderantem, permeantibus
sese ubique ambobus regnis, inconfusis tamen et imperturbatis
legibus utriusque, ita ut simul et regno potentiae maximum et
regno sapientiae optimum obtineatur. Sed nobis hoc loco regulas
generales virium effectricium constituere propositum est, qui
bus in causis specialibus efficientibus explicandis uti deinde pos
simus.
Porro ad veram virium aestimationem, et quidem prorsus
eandem, diversissimis itineribus perveni: uno quidem a priori, ex
simplicissima consideratione spatii, temporis et actionis (quod alias
exponam), altero a posteriori, vim scilicet aestimando ab effectu
quem producit se consumendo. Nam effectum hic intelligo non
quemlibet, sed cui vis impendi seu in quo consumi debet, quem
ideo violentum appellare possis, qualis non est ille, quem corpus
grave in plano perfecte horizontali percurrendo exercet, quia tali
effectu utcunque producto eandem semper vim retinet, quamquam
et hoc ipso effectu, ut ita dicam, innocuo recte adbibito, hanc
nostram aestimandi rationem consecuti simus, sed nunc a nobis
seponetur. Elegi autem effectum ex violentis illum, qui maxime
capax est homogenei seu divisionis in partes similes et aequales*
16*