946
hanc substitutionem; nam inter aequipollentia etiam mente tuto
fieri substitutio potest. Quamquam etiam varias rationes excogi
taverimus, quibus actu tam prope quam velis efficeretur, ut vis
tota corporis A transferretur in corpus C, antea quiescens, sed
quod nunc (ipso A ad quietem redacto) sit solum in motu positum.
Unde fieret, ut pro pondere bilibri celeritatis ut 1 successura esset
libra una celeritatis ut 2, si haec aequipollerent; unde absurdum
oriri ostendimus. Neque ista sane inania sunt, aut in logomachiis
consistunt, sed in machinis et motibus comparandis maximum
usum habent. Nam si quis vim habeat ab aqua vel animalibus
vel alia causa, per quam corpus grave centum librarum in motu con
stanti conservetur, quo intra minuti temporis quartam partem ab
solvere possit circulum horizontalem diametri triginta pedum;
alius vero ejus loco eodem tempore duplum pondus nonnisi dimi
dium circulum constanter absolvere praestet, minore impensa, idque
tibi velut in lucrum imputet; deceptum te ac dimidia virium parte
frustratum scito. Sed nunc fugatis erroribus, veras et sane admi
randas Naturae leges paulo distinctius in Schediasmatis hujus parte
secunda proponemus.
XVI.
SPECIMEN DYNAMICUM PRO ADMIRANDIS NATURAE LEGIRUS
CIRCA CORPORUM VIRES ET MUTUAS ACTIONES DETEGEN
DIS ET AD SUAS CAUSAS REVOCANDIS.
Pars II.
Natura corporis, imo substantiae in universum non satis
cognita effecerat (quod jam attigimus) ut insignes quidem philo
sophi nostri temporis, cum corporis notionem in sola extensione
collocarent, ad Deum confugere cogerentur pro explicanda Unione
inter Animam et Corpus, imo et communicatione corporum inter
se. Nam fatendum est, impossibile esse ut Extensio nuda solas
involvens Geometricas notiones actionis passionisque sit capax: ita
que hoc unum superesse ipsis visum est, ut homine cogitante et
brachium movere conante Deus velut ex pacto primaevo pro ipso