Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

948 
ab alio minore nullo modo loco pelli posse, aliaque id genus qui 
bus nihil est a veritate alienius. Sequitur etiam ex natura motus 
respectiva, eandem esse corporum actionem in se invi 
cem seu percussionem, modo eadem celeritate sibi 
appropinquent, id est manente eadem apparentia in phaeno 
menis datis, quaecunque demum sit vera hypothesis seu cuicun 
que demum vere ascribamus motum aut quietem, eundem prodire 
eventum in phaenomenis quaesitis seu resultantibus, etiam respectu 
actionis corporum inter se. Atque hoc est quod experimur, eun 
dem nos dolorem sensuros sive in lapidem quiescentem ex lilo si 
placet suspensum incurrat manus nostra, sive eadem celeritate in 
manum quiescentem incurrat lapis. Interim ita loquimur, prout 
res postulat, ad aptiorem simplicioremque phaenomenorum expli 
cationem, prorsus quemadmodum in Sphaericis motum primi mo 
bilis adhibemus et in theoria planetarum Copernicana Hypothesi 
uti debemus, ut jam lites illae tanto conatu agitatae (quibus etiam 
Theologi fuere implicati) prorsus evanescant. Etsi enim vis aliquid 
reale et absolutum sit, motus tamen ad classem pertinet phaeno 
menorum respectivorum, et veritas non tam in phaenomenis quam 
in causis spectatur. 
Ex nostris quoque corporis viriumque notionibus id nascitur, 
ut quod in substantia fit, sponte et ordinate fieri 
intelligi possit. Cui connexum est ut nulla mutatio fiat 
per saltum. Quo posito sequitur etiam, Atomos dari non 
posse. Cujus consequentiae vis ut capiatur, ponamus Corpora A 
et B (fig. 26) concurrere et jA venire in 2 A, itemque jB in 2 B, et 
ita concurrentia in 2 AjB reflecti ex 2 A in 3 A, et ex 2 B in 3 B. 
Fingatur autem esse atomos id est corpora summe dura adeoque 
inflexibilia, patet fieri mutationem per saltum, seu momentaneam, 
motus enim directus in ipso momento concursus fit retrogradus 
nisi statim post concursum corpora quiescere id est vim amittere 
ponamus, quae res praeterquam quod aliunde absurda foret, iterum 
mutationem per saltum, momentaneam scilicet a motu ad quietem, 
nec tamen per intermedios gradus transitum contineret. Itaque 
sciendum est, si corpora A et B (fig. 27) concurrant veniántque ex 
i A, jB in locum concursus 2 A 2 B, ibi paulatim comprimi, instar 
duarum pilarum inflatarum, et magis magisque ad se invicem ac 
cedere aucta continue pressione; ea autem re ipsum motum debi 
litari, vi ipsa conatus in corporum elastra translata, donec omnino
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.