249
ad quietem redigantur; tum vero demum restituente sese corpo
rum Elastro ipsa a se invicem resilire, motu retrogrado a quiete
rursus incepto continueque crescente, tandem eadem celeritate, qua
ad se appropinquaverunt, recuperata sed in contrarium versa a se
invicem recedere atque in loca 3 A, 3 B redire quae coincidunt lo
cis t A, 1 B, si corpora aequalia et aequivelocia ponantur. Inde jam
patet quo modo nulla fiat per saltum mutatio, sed paulatim immi
nuto progressu tandemque ad quietem redacto tum demum regres
sus oriatur. Ita ut quemadmodum ex figura una non fit alia (ve-
luti ex circulo ovalis) nisi per innumeras figuras intermedias, nec
a loco in locum aut a tempore in tempus nisi per omnia loca
temporaque intermedia transitur; ita nec ex motu quies fiet multo
que minus motus oppositus, nisi per omnes intermedios motuum
gradus. Quod cum tanti in natura momenti sit, tam parum ani
madversum miror. Sequitur ex his quod Cartesius in Epistolis
impugnaverat, et nunc quoque magni quidam viri admittere no
lunt, omnem reflectionem oriri ah Elastro, et multorum
praeclarorum experimentorum ratio redditur, quae indicant cor
pus prius flecti quam propellatur, quod Mariottus per-
pulchre illustravit. Denique illud maxime mirabile ex his sequitur,
ut nullum corpus tam exiguum sit, quin elastrum habeat adeoque
a fluido adhuc subtiliore permeetur; ac proinde nu 11 a esse Ele
menta corporum, nec materiam fluidissimam, nec globulos
nescio quos secundi Elementi solidos, exactos et durabiles dari, sed
analysin procedere in infinitum.
Huic Legi Continuitatis a mutatione saltum excludentis
etiam illud consentaneum est, ut casus quietis haberi possit pro
speciali casu motus, scilicet pro motu evanescente seu minimo, et
ut casus aequalitatis haberi possit pro casu inaequalitatis evanes
centis. Unde consequens est Leges motuum tales assignari de
bere, ut non sit opus peculiaribus regulis pro corporibus aequali
bus et quiescentibus, sed hae ex regulis corporum inaequalium et
motorum per se nascantur, vel si velimus peculiares regulas enun
tiare pro quiete et aequalitate, cavendum esse ne tales assignemus,
quae non consentiant hypothesi quietem pro motu novissimo aut
aequalitatem pro ultima inaequalitate habenti, alioqui violabimus
rerum harmoniam, et regulae nostrae non convenient inter se.
Hoc novum regulas nostras alienasve examinandi artificium publi
cavi primum in Novellis Reipublicae literariae Julii 1687 artic. 8.