Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

230 
vocavique principium ordinis generale, nascens ex infiniti et conti 
nui notione, accedente ad illud axioma, quod datis ordinatis etiam 
quaesita sunt ordinata. Rem ita universaliter expressi: Si casus 
ad casum continue accedat in datis tandemque in ip 
sum evanescat, ne cesse est ut etiam eventus casuum 
sibi continue accedant in quaesitis tandemque in se 
invicem desinant. Prorsus ut in Geometricis casus Ellipseos 
accedit continue ad casum Parabolae, prout foco uno manente al 
ter magis magisque remotus assumi ponitur, donec in casu alte 
rius foci infinite remoti Ellipsis in Parabolam abit. Unde omnes 
regulas Ellipseos necesse est in Parabola (sumta pro Ellipsi cujus 
alter focus infinite absit) verifican. Unde et radii in parabolam 
parallele incidentes tanquam ab altero foco venientes vel ad eum 
tendentes concipi possunt. Cum igitur eodem modo casus quo 
corpus A incurrit in B motum, continue variari possit, ut manente 
motu ipsius A, motus ipsius B ponatur minor ac minor, donec 
tandem ponatur evanescens in quietem atque inde rursus in con 
traria directione crescat; dico eventum incursus, sed in quod re 
sultans sive in ipso A sive in ipso B, ambobus motis continue ac 
cedere ad eventum incursus qui est in casu B quiescentis, inque 
eum denique desinere; adeoque casum quietis tam in datis quam 
in eventu seu quaesitis esse limitem casuum motus in directum, 
vel communem limitem motus directi et continui, adeoque velut 
exemplum alterutrius speciale. Ad hunc lydium lapidem a Geo 
metria ad Physicam a me translatum, cum examinarem regulas 
motuum Cartesianas, mirum dictu contingit, ut hiatus quidam sal- 
tusve sese ostenderet prorsus a rerum natura abhorrens, nam ex 
primendo quantitates per lineas, et motus ipsius B ante concur 
sum tanquam casus datos pro abscissis, motus autem ejusdem 
post concursum tanquam eventus quaesitos pro ordinatim applica 
tis sumendo, et lineam ducendo per extremitates ordinatarum, ex 
praescripto regularum Cartesii, haec linea non fuit unum continuum, 
sed quiddam mirabiliter hians atque subsultans modo quodam ab 
surdo et incogitabili. Cumque ea occasione notassem etiam R. 
P. Malebrancliii regulas hoc examen non per omnia ferre, Vir egre 
gius re iterum expensa pro candore suo professus est, hinc 
occasionem sibi natam mutandi regulas suas, quam in rem et bre 
vem libellum edidit. Tametsi fatendum sit, quod ad usum hujus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.