Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

»51 
artificii novi nondum satis attendisset, reliquisse eum quae nunc 
quoque nondum satis per omnia quadrant. 
Ex dictis illud quoque mirabile sequitur, quod omnis cor 
poris passio sit spontanea seu oriatur a vi interna 
licet occasione externi. Intelligo autem hic passionem pro 
priam, quae ex percussione nascitur seu quae eadem manet, quae 
cunque demum assignetur hvpothesis, seu cuicunque demum ab 
solutam quietem motumve ascribamus. Nam cum eadem sit per 
cussio, cuicunque demum verus competat motus, sequitur effectum 
percussionis inter ambo aequaliter distribui, adeoque ambo in 
concursu aequaliter agere, adeoque dimidium effectus ab 
unius actione, alterum dimidium ab alterius actione oriri; et cum 
dimidium quoque effectus seu passionis in uno sit dimidium in al 
tero, sufficit, ut passionem quae in uno est, etiam ab actione quae 
in ipso est derivemus, nec ullo unius in alterum influxu indigea 
mus, etsi ab uno actioni alterius mutationem in se ipso producen 
tis occasio praebeatur. Nempe dum concurrunt A et B, resistentia 
corporum conjuncta cum Elastro facit ut ob percussionem compri 
mantur, et aequalis est compressio in utroque et pro quacunque 
hypothesi, quod etiam experimenta ostendent, si quis pilas inflatas 
concurrere fingat, sive ambae sint in motu, sive alterutra quiescat, 
etiamsi quiescens ex filo aliquo sit suspensa, ut facillime recedere 
possit, semper enim dummodo eadem sit celeritas appropinqua 
tionis seu respectiva, eadem erit compressio, sive intensio elastri, 
et aequalis in ambabus. Porro restituentibus sese pilis A et B vi 
Elastri sui acris scilicet compressi inclusi, sese mutuo a se invicem 
repellent et quasi arcu displodent, et vi utrinque aequali unum 
quodque se ab altero repellet, adeoque non vi alterius sed vi pro 
pria ab eo recedet. Quod autem de pilis inflatis, id de omni cor 
pore quatenus in percussione patitur, intelligendum est, ut scilicet 
repercussio ac dissultus ab elastro in ipso, id est a motu materiae 
fluidae aethereae permeantis, adeoque a vi interna seu intus exi- 
stente oriatur. Intelligo autem ut dixi corporum motum pro 
prium, sequestratum a communi qui centro gravitatis ascribi 
potest; unde proprius eorum motus »sic fingendus est (fingendus, 
inquam, per modum hypotlieseos) ac si in navi ferrentur, quae 
haberet motum centri gravitatis ipsorum communis, ipsa autem in 
navi sic moverentur ut ex motu composito communi navis seu 
centri, et ipsorum proprio, phaenomena salventur. Ex dictis etiam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.